DE ARCHITEC. LIB. VIII.
oppidum Zamenſe ponit in Africa inter libera. Liui{us} lib.
X
. tertiæ Decadis prodit
quinque dierum iter à Carthagine abeſſe.
Id genus terræ etiam Balearibus dicitur eſſe. ] Balearis terra Ser-
pentes necat, vt eſt apud Plinium lib.
XXXV
. capite vltimo. Sunt autem Balea-
res inſulæ duæ in mari mediterraneo, qu{as} hodie vocant Maioricam & Minoricam.
Vt qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias ha-
berent. ] Tradit & Plini{us} lib.
XXXI
. cap.
II
. ex Varrone, Zamæ in Africa
fontem eſſe, quo canoræ voces fiant. Videntur eæ aquæ Sandaracha eſſe infectæ, quæ
vocem purgat, & ſuſpirioſis prodeſt.
Ideóque ſemper tranſmarinos cataſtos emere formoſos. ] Loc{us}
ambigu{us} eſt, ſed potior mihi videtur ſenſ{us}, vt accipiam{us} Zamenſes & Iſmuc
oppidi ciues, atque adeò toti{us} agri incol{as} ſolitos eſſe comparare aliunde, id eſt tranſ-
marinos ſeruos formoſos, & nubiles puell{as}, vt qui ex coniunctis his matrimonio
apud ſe naſcerentur, & voces ad cantandum haberent egregi{as}, & venusta eſſent
ſpecie. Dicit enim eſſe eiuſmodi, qui in eorum agro procreentur, ne intelligam{us} aliò
tranſuectos eiuſdem vis liberos procreare, nam à fontib{us} id accidit. Sunt autem ca-
tasti ſerui, dicti à catasta compede Martiali, Perſio, Tibullo, Plinio lib.
XXXV
. cap.
XVIII
. Non me fugit Hermolaum hoc loco legiſſe calastros, & apud Beroaldum
lib.
XI
. Apuleij de aſino aureo, ſcriptum catastlos, & apud alios calaſastros, pro
ijs, qui ſunt canora voce: quaſi illi & hi voluerint ex Zama à tranſmarinis redimi
iuuenes egregia voce, & puell{as}, ex quib{us} qui gignerentur, eadem eſſent vi præ-
diti, ac non poti{us} exteros id eſt tranſmarinos ab illis ipſis Zamenſib{us} formoſos ad id
comparari, quod tamen Vitruui{us} apertißimè ſignificauit. Nam cum dixiſſet eiuſ-
modi in ea terra & agro eſſe fontes, vt qui ibi procrearentur, voces ad cantandum
haberent egregi{as}, ſtatim ſubiungit, ideo\’, quia haberent ei{us} vis fontes, emere, er-
gò non liberos, ſed ſeruos, quos rectè catastos vocat, tranſmarinos quidem ipſos, neque
ſine delectu, ſed forma præstantes. Illud verò vocabulorum gen{us} calastri, calaſa-
ſtri, & cataſtli, nuſquam memini me legere, nec fando audire.
Per quarum venas aquæ vis percurrens, tincta. ] Existimauit
Theophrast{us} lib de cauſis plantarum
VI.
. & ex veterum ſententia, aquam terræ
per quam percurrit, ſaporib{us} infici, non aliter quàm fruct{us} vitis, atque arborum,
qui res radicib{us} iunct{as} ſapiant. Quod Plini{us} imitat{us} lib.
XXXI
. cap.
IIII
. ait,
Tales ſunt aquæ, qualis terra, per quam fluunt, quales\’ herbarum, qu{as} lauant,
ſucci: vt eoſdem amnes parte aliqua inſalubres reperiri non ſit abſurdum dicere.
186.
De aquarum experimentis. #
CAP. V.
EXPERTIONES autem & probationes corum
ſic ſunt prouidendæ. Sierunt proſluentes & aperti, an-
tequam duci incipiantur, aſpiciantur, animoq́; aduer-
tantur, qua membratura ſint, qui circa eos fontes habi-
tant homines. Et ſi erunt corporibus valentibus, colo-
ribus nitidis, cruribus non vitioſis, non lippis oculis,
erunt probatiſsimi. Item ſi fons nouus fuerit foſſus, & in vas Corin-