Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITR VVII POLL. tione. Cum eſſet enim Africa parens & nutrix ferarum beſtiarum, ma-
xime ſerpentium, in eius agris oppidi nulla naſcitur, & ſi quando allata
ibi ponatur, ſtatim moritur: neque id ſolum ibi, ſed etiam terra ex his lo-
cis, ſi alio tranſlata fuerit, ſimiliter efficit. Id genus terræ etiam Baleari-
bus dicitur eſſe, ſed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam
ego ſic accepi. C. Iulius Maſiniſſæ filius, cuius erant totius oppidi agro-
rum poſſeſsiones, cum patre Cæſare militauit. Is hoſpitio meo eſt vſus: ita quotidiano conuictu neceſſe fuerat de philologia diſputare. Interim
cum eſſet inter nos de aquæ poteſtate & eius virtutibus ſermo, expoſuit
eſſe in ea terra eiuſmodi fontes, vt qui ibi procrearentur, voces ad cantan-
dum egregias haberent. Ideoq́; ſemper tranſmarinos cataſtos emere for-
moſos, & puellas maturas, eosq́; coniungere, vt qui naſcerentur ex his,
non ſolum egregia voce, ſed etiam forma eſſentnon inuenuſta. Cum hæc
tanta varietas ſit diſparibus rebus natura diſtributa, quod humanum
corpus eſt ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa genera ſunt hu-
morum, vti ſanguinis, lactis, ſudoris, vrinæ, lacrymarum. Ergo ſi in parua
particula terreni, tanta diſcrepantia inuenitur ſaporum, non eſt miran-
dum, ſi in tanta magnitndine terræ, innumerabiles ſuccorum reperiantur
varietates, per quarum venas aquæ vis percurrens tincta, peruenit ad fon-
tium egreſſus, & ita ex eo diſpares variiq́; perficiuntur in propriis gene-
ribus fontes, propter locorum diſcrepantiam, & regionum qualitates, ter-
rarumq́; diſsimiles proprietates. Ex his autem rebus ſunt nonnulla, quæ
ego per me perſpexi, cætera in libris Græcis ſcripta inueni, quorum ſcri-
ptorum hi ſunt autores, Theophraſtus, Timæus, Poſsidonius, Hegeſias,
Herodotus, Ariſtides, Metrodorus, qui magna vigilantia, & infinito ſtu-
dio, locorum proprietates, aquarum virtutes, ab inclinatione cœli, regio-
num qualitates ita diſtributas eſſe, ſcriptis declarauerunt: quorum ſecu-
tus ingreſſus, in hoc libro perſcripſi, quæ ſatis eſſe putaui de aquæ varieta. tibus: quo facilius ex his perſcriptionibus eligant homines aquæ fontes,
quibus ad vſum ſalientes poſsint ad ciuitates municipiaq́; perducere. Nul
la enim ex omnibus rebus tantas videtur habere ad vſum neceſsitates,
quantas aqua. Ideo quòd omnium animalium natura, ſi frumenti fructu
priuata fuerit, arbuſtis ue, aut carne, aut piſcatu, aut etiam qualibet ex his
reliquis rebus eſcarum vtendo poterit tueri vitam: ſine aqua verò, nec
corpus animalium, nec vlla cibi virtus poteſt naſci, nec tueri, nec parari. Quare magna diligentia induſtriaq́; quærendi ſunt & eligendi fontes, ad
humanæ vitæ ſalubritatem.

185. IN CAPVT IIII. ANNOTAT.

Etiámque Zama eſt ciuitas Afrorum. ] Scribit Strabo libro vltimo,
Zamam regiam Iubæ per ſua tempora à Romanis de ſtructã. Et Plin. lib. V . cap. IIII .

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer