DE ARCHITEC. LIB. VIII.
ex tempore feciſſent, ac mea quidem ſententia non infœliciter, libuit his meis anno-
tationib{us} inſerere, argumentum ei{us}, quæ mihi cum illis Romæ interceßit, conſue-
tudinis, & futura haud quicquam ingrata lectori non omni ex parte fastidioſo. Itaque hoc primum vertit Pratenſi{us}.
Si te, ſi\’ pec{us}, medio ſitis orbe diei
Ad fontis (pastor) Clitorij antra premat,
Inde tuam restingue ſitim, quin & propè nymph{as}
Naiad{as} omne tuum tu quoque ſiste pec{us}. Membra lauanda tamen caue{as} committere Lymphæ,
Ne noceat vinctis ebrietate not{us}. Vitib{us} infest{as} fuge aqu{as}, vbi nempe Melamp{us}
Lustrauit dira Prœtid{as} à rabie
Arcanam abſtergens maculam, & ſe protin{us} Argis
Ad tetricæ montes contulit Arcadiæ.
***λυθεμ ἀρκα{δι}ίης. ] In Iſigono vetustißimo de aquis ſcriptore, cui{us} beneſicio
Vitruuianis codicib{us} redditi ſunt Græci verſ{us}, cum lacunoſa eſſent omnia exem-
plaria, legitur \’τλθεμ {ἐν}ι Αρκα{δί}κς. Qua in re mirificè gratulatur ſibi ipſi Mar-
cell{us}, quod prim{us} è tenebris in lucem traxerit.
Η{δι}{\~ει}α Ψυχρ\~οιο πο{του} λιβὰς. ] Distichon hoc Giſcaferi{us} in hunc modũ vertit,
sunt gelidi fontis latices, dulces\’ bibenti,
saxe{us} attamen hinc ilico ſenſ{us} erit.
Υ{δι}ατα τᾶντα βλέπ{εν}ς. ] Vltim{us} vertendi labor ceßit Noretio, cui{us} ego con-
ſuetudine, quandiu per inſtituta legum ſtudia vnà agere licuit, familiarißimè
vſ{us}, & ingenio vſque eo oblectat{us}, vt multa vni (dum ſimul Roman{as} ruin{as}
viſim{us}) crediderim, quæ ad rem ædificatoriam attinerent, adeò mihi videbatur
ad quæuis nat{us}, & dign{us}, cui difficillima quæque committeres. Sed præstat ei{us}
audire Epigramma: Hoſpes aquam cernis metuendam, innoxia membris
Sumere mortales vnde lauacra queant. Sin imum in ventrem nitidam deieceris vndam,
Admoris tantum labra ſuprema licet,
Protin{us} in terram labentur ab ore molares,
Et ſedes linquent mandibulæ vacu{as}.
184.
De proprietate item nonnullorum locorum & fontium.
#
CAP. # IIII
.
SVNT etiam nonnullis locis fontium proprietates,
quæ procreant qui ibi naſcuntur egregiis vocibus ad
cantandum, vti Tharſo, Magneſiæ, aliisq́; eiuſmodi
regionibus. Etiamq́; Zama eſt ciuitas Afrorum, cuius
mœnia rex Iuba duplici muro ſepſit, ibiq́; regiam ſibi
domum conſtituit. Ab ea millia paſſuum viginti eſt
oppidum Iſmuc, cuius agrorum regiones incredibili finitæ ſunt termina-