Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. Bonæ deæ ſubſaxanæ, Bacchi, Boni euent{us}? Quid Cybelles, Carmentæ, Castoris, Con-
cordiæ, Corniſcarum, Clementiæ Cæſaris? Quid Dianæ in Cœlio, Auentinæ, Subur-
banæ? Quid Fauni, Fidij, Fortis Fortunæ, Tarpeiæ, Reducis, Mammoſæ, Plebeiæ, viri-
lis, Fœcunditatis Poppeæ? Quid Honoris, Herculis, Victoris, Defenſoris, Muſarum, In
ara maxima, extra Capenam, Hadriani? Quid Iouis, Iouis ſtatoris, Feretrij, Capitoli-
ni, Vltoris, Fagutalis, Inuicti, Prædatoris, In inſula, Propugnatoris, Arbitratoris, Con-
ſeruatoris, Inuentoris? Quid Iunonis Capitolinæ, Matutæ, Lucinæ, Capratinæ, Sororiæ? Iſidis iuxta Ouilia, In auentino, via Appia, Iani Curiatij, Iustitiæ Augusti? Quid
Lunæ, Lauernæ, Liuiæ Augustæ? Quid Martis, in Vaticano, Vltoris, & cum Ve-
nere, Mineruæ, Capitolinæ, Auentinæ, Captæ, Chalciœcæ, Medicæ, Captæ, Mutini? Quid Neptuni, Neptuni equestris, Nemeſis? Quid Pietatis? Quid Quietis? Quid
Remi & Romuli? Quid Saturni in Capitolio, & in foro, Siluani, Summani, Salutis,
Serapidis, Segestæ, Sangi? Quid Telluris? Quid Victoriæ, Vacunæ, Veneris & Cu-
pidinis, Romanæ, Verticordiæ, Capitolinæ, Theatri Pompeij, Lubentinæ, Cluacinæ, Vi-
ctricis? Atqui quotidie legendis libris occurrunt, ſed paucorum ſolum cadauera,
hoc eſt deformes reliqui{as}, parietinas ac rudera videm{us}, plurimorum verò nec
vestigia vlla reſtant, tantum loca calcam{us}. O flux{as} ac fragiles hominum res, & audem{us} in eis ſpes nostr{as} collocare atque conſtituere!

Sí ínteríora perfectus habuerínt elegantes. ] Aliqui codices ha-
bent proſpect{us}, verbis ſi diuerſis, eodem certè ſpectantib{us}. Nam quæ abſoluta per-
fecta\’ ſunt opera, non poſſunt non oculis arridere & adblandiri. Non facilè dixe-
rim, vtra rectior ſit ſcriptura.

Item ſí Dorícís epíſtyl{íj}s ín coronís dentículí ſcalpentur. ] Qui
theatrum Architectat{us} eſt, quod August{us} ſub nomine Marcelli nepotis ex ſoro-
re Octauia extruxit, denticulos in Dorica corona ſcalpſit, quod Ionicarum erat pro-
prium ad Doric{as} transferens. vt mihi parum proſpexiſſe videantur, qui Vitru-
uium ei{us} fuiſſe Architectum comminiſcuntur, & peruicaciter contendunt.

Figure 1. Coronix theatri M. Marcelli.

Aut ín puluínatís
columnís, & Ionícís
epíſtyl{íj}s exprímẽtur
tríglyphí. ] Ionicarum co-
lumnarũ capitula ſunt pul-
uinata, vnde & puluinatæ
columnæ vocari potuerunt. At non in earum Zophoris
(quæ freggia uulgò vocan-
tur, voce, vt exiſtimo à phry
gionib{us}, qui acu faciunt du
cta. Vt enim illorum opera acu picta figuris quibuſlibet inſigniuntur, ita Zophoro-
rum ferè ratio ſcalpturam deſyderat) non in earum inquam Zophoris triglyphi
ſcalpuntur, quorum guttæ dependeant in epistylia, vt lib. IIII . cap. III . docet,
ſed ſunt Doricarum. Illarum verò Zophori ſunt puluinati, id eſt ſubtumentes in cir-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer