Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VIII. melini græcienſis duab{us} mixtis, tritis\’ vnà per dies XII . leucophorum fit, hoc
eſt glutinum auri, cum inducitur ligno. Ei{us} glutini meminerat libri XXXIII.
cap. III . his verbis de auro loquens, Marmori, & ijs quæ candefieri non poſſunt,
oui candido illinitur, ligno glutini ratione compoſita: leucophorum vocant.

Alijs coracino colore. ] strabo lib. XII . de Laodicenſium pecorib{us} lo-
quens, τ{ὴν} κόραξιμ χρὸαμ vocat, cuiuſmodi ſcilicet in coruis conſpicitur, id eſt ni-
gerrimum. Eum locum Georgi{us} Tifern{as} non rectè interpretat{us} eſt. Oppiani
ἁλι{σι}τικῶμ enarrator dicit κορὸμ ſignificare nigrum, vnde dicuntur κόραξ, id eſt
coru{us}, & κορακῖν& , id eſt coracin{us}, piſcis Oppiano, Athenæo, Plinio, cæteris: quem tamen ipſe Athenæ{us} lib. VII . ὰψὶ {του} κόρας κιν\~ειμ, id eſt, à mouendis pu-
pillis dictum prodit, haud ſcio, quàm rectè. fortaſſe pro κορακῖν& ſcripſerat κα-
χῖν& , ſignificans cancrum. Coracinam picem non inepte vocat Palladi{us}, ſi credi-
m{us} Georgio Alexandrino. nam in ei{us} libris non memini legere. Libro enim quar-
to cap. X . (quem locum niſi fallor, ad testimonium vocat) in optimis codicib{us} Cora-
cinum piſcem legim{us}, adiuuante Paxamo in γεψπονικψμ libro decimo tertio, capi-
te de formicis. Serici villoſi, quod villutum vulgò dicitur, Coracin{us}, ſi quid intel-
ligo, color eſt.

Ideò id flumen Ilienſes Xanthum appellauiſſe dicuntur. ]
scribit Plini{us} lib. II . cap. CIII . ruff{as} oues iuxta Ilium Xanthum efficere, vnde
& nomen amni. Ξ{αν}θὸς enim ruffum ſignificat. Aristoteles lib. III . de historia
animalium autor eſt, Scamandrum amnem flau{as} reddere oues credi, vt Xanthum
pro Scamandro nuncupatum ab Homero existimatum ſit.

Terracinæ fons, qui vocabatur Neptunius. ] Boccaci{us} libro de
fontib{us} prodit Anxurem fontem eſſe Volſcorum haud longè à Terracina, Anxur
antea dicta, qui ab eo quod ignaris lethalem haustum præberet, ab incolis iniectis
lapidib{us} & terra opplet{us} eſt. Eum indicat postea etiam Neptunium dici.

Et Cychros in Thracia lacus. ] De hoc ita Plini{us} lib. XXXI . cap. II.
ſcribit, Necare aqu{as} Theopomp{us} & in Thracia apud Cychros dicit. Hoc autem
Vitruuij loco deeſt præpoſitio apud, vt ſit, Et apud Cychros. Nam hi ſunt Thraciæ
populi, ne quis nominandi caſu accipiat, pro ipſi{us} lac{us} nomine. Aristoteles, ſi
modò ei{us} eſt liber, qui edit{us} eſt de mirabilib{us} auditu (quod iustis de cauſis non
existimam{us}, etiam ſi à Stephano libro de vrbib{us} non ſemel ei{us} nomine laude-
tur) non Cychros, ſed Pſittos (niſi codex menda non caret) neque lacum, ſed fonti-
culum vocat. libro certè de historia animalium tertio, Pſychron vocatum ait à
frigiditate.

Item in Theſſalia fons eſt profluens. ] De isto fonte loc{us} ille Plinij
intelligend{us} eſt lib. XXXI . cap. II . Aliter (inquit) circa Theſſalica tempe, quo-
niam viſ{us} omnib{us} terrori eſt, tradunt\’ etiam æs ac ferrum erodi illa aqua. Pro-
fluit (vt indicauim{us}) breui ſpatio, mirum\’, ſiliqua ſyluestris amplecti radicib{us}
fontem eum dicitur, ſemper florens purpura. Id eſt, quod ſignificauit Vitruui{us}, cum
dixit arborem florentem colore purpureo. Ex vi apparet e{as} aqu{as} multo atramento
ſutorio (Græci χάλκανθομ vocant, vulg{us} Vitriolum) infect{as} eſſe.

Non minus in Macedonia, quo lociſepultus eſt Euripides. ]
Et hunc locum mutuat{us} eſt Plini{us}. dicto enim cap. II . ait, In Macedonia non pro-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer