Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITR VVII POLL. vel teste Apicio de re Culinaria lib. I . cap. II . & lib. VII . cap. I. Silphion vocant,
autore Plinio lib. XIX . cap. III . in Cyrenaica prouincia repertum eſt, vnde à Ca-
tullo Laſerpitiferæ Cyrenæ dicuntur. Ei{us} ſucc{us} Laſer nominatur. Columella lib. de arborib{us} cap. XXIII . appellat Laſer Cyrenaicum, ſiue vt in alijs codicib{us} le-
gitur, lac Cyrenaicum, & Palladi{us} lib. III . cap. XXIX . ὀπὸμ κυρ{ὴυ}αικὸμ, id
eſt ſuccum Cyrenaicum. A Solino cap. XL. Syrpe, & lac Syrpicum dicitur. Eo
vſos eſſe antiquos indicat multis locis Apiti{us}, vnde pull{us} laſerat{us} apud eum lib. VI . cap. VI . & in Apuleio lib. X . de aſino aureo, carnes laſere infectæ. Quin La-
ſerpitio ipſo vſos eoſdem ſcribunt Theophraſt{us} lib. VI . de historia plantarum, & Plini{us} memorato cap. III. Tradit Dioſcorides lib. III . cap. LXXVI . caulem ali-
quos Silphion, radicem magudarim, folia maſpeton vocare. Laſerpitij mentio eſt
apud Strabonem libro vltimo, Plautum in Pſeudolo, & item in Rudente, vbi Syr-
pe, & magudaris nominantur. Silphij mentionem facit Aristophanes in Equiti-
b{us}. Ei{us} interpres tradit fruticem eſſe amœni odoris ex nonnullorum ſententia,
alios dicere, inamœni eſſe odoris. Vtrorunque nos ſententiam confirmam{us}. Cyrenai-
cum enim Laſer, quod benZuinum hodie vocam{us}, odoratum eſt: Parthicum, Medi-
cum, Syriacum, & Perſicum vir{us} & putri laginem olent, vnde & aſſam, pau-
lulum deflexo à laſere nomine, fœtidam vocant. Meminerunt etiam Antiphanes,
& Alexis apud Athenæum lib. IIII. Hippocrates lib. IIII . de morbis testatur
in Lybia ſponte naſci, in Ionia autem & Peloponneſo fieri non potuiſſe vt naſcere-
tur, cum multi id tentaſſent: non eſſe enim in eis regionib{us} eiuſmodi humorem,
qui ipſum alere poſſet.

Sunt enim Bœotiæ flumina Cephiſus & Melas. ] De ijs Plini{us}
lib. II . cap. CIII . ita dicit, In Bœotia amnis Mel{as} oues nigr{as}, Cephiſ{us} ex eodem
lacu profluens alb{as}.

Lucanis Crathis. ] Callimachi ſcholiaſtes ſcribit Crathidem fluuium eſſe
Arcadiæ, Herodot{us} verò libro primo Achæorum, à quo qui in Italia eſt nomen
acceperit: in quo tradit Strabo Geograph. lib. VI . homines lotos cæſarie candidos & flauos effici. Vibi{us} verò sequester aurei coloris. Plini{us} autem è Theophraſto aſſe-
rit candorem bob{us} ac pecorib{us} facere: quin & homines, qui ex eo bibant, candi-
dos, molliores\’, ac porrecta eſſe coma Meminit & Aelian{us}. A Pauſania in Bru-
tijs collocatur, ab alijs in Calabria, à Vitruuio in Lucania.

Procreant alijs locis leucophæa. ] Id eſt cineracei coloris, & vt no-
ſtri loquuntur griſea, vt Itali beretina, colore mixto ex albo & fuſco, ex nominis
notatione: vnde acacia leucophæa dicitur Plinio lib. XXIIII . cap. XII . & pan-
n{us} leucophæ{us} lib. XXXII . cap. X . Martiali etiam leucophæat{us} libro primo epi-
grammaton, ad Maternum, cineritio colore indut{us}. Existimo non grauiter latu-
rum noſtræ tempestatis Iuriſconſultißimum Alciatum, niſi non benè hominis inge-
nium aliquot colloquijs noui, ſi monuerim lapſum eſſe, qui in parergis (id eſt operis
nomen) ſcripſerit leucophæum eſſe colorem giluum, quadanten{us} in rubrum ver-
gentem, quod ex ſinopide Pontica, quæ rubra ſit, & melino giluo Plinio conficiatur. Neque enim apud Plinium leucophæum legitur, ſed leucophorum: & ſi leuco-
phæum ſcribatur, non docet colorem componere, ſed glutinum. Ei{us} hæc ſunt ver-
ba, ex lib. XXXV . cap. VI. Sinopidis ponticæ ſelibra, ſilis lucidi libris decem, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer