Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VIII. bes, vitium eſſe interpretis poti{us}, quàm ſcriptorum existimo. Reperitur hodie iun-
c{us} odorat{us} in Apulia, & in Laborijs (quæ nunc terra laboris vocantur) ſed qui
longo interuallo ab alio bonitate vincatur.

Neque arbores thuriferæ. ] Thuris arborem tradit Theophrast{us} lib. IX . de historia plantarum, quinis ferè cubitis attolli. Solam Arabiam, nec tamen
vniuerſam th{us} mittere, autores ſunt Plini{us} lib. XII . cap. XIIII . & Solin{us}
cap. XLVI . Dioſcorides lib. I . cap. LXX . etiam indici thuris meminit. Philostra-
t{us}, ſiue is ſit Lucian{us}, lib. II. Vitæ Apollonij Tyanæi, & in Caucaſo naſci aſſerit. Adulteratum pini reſina & gummi deprehenditur. ſiquidem gummi flammam
non eiaculatur, reſina in fumum euaneſcit. Maſcula thura dicuntur lacrymæ ſpon-
te rotundæ & candidæ. Magna autem eſt inter ſcriptores controuerſia, quæ ſit ar-
boris facies, vt ſcribit Plini{us} dicto loco. Aliqui enim folio eſſe piri aiunt, minore
duntaxat, alij lentiſco ſimilem, quidam terebintho, nonnulli Lauri folio. Quod verò
ad thuris vocabulum attinet, de eo ita tradit Soſipater Chariſi{us} libro primo, T{us}
à tundendo ſine aſpiratione dicitur, quamuis Iuli{us} Modeſt{us} ἀηὸ {του} θύ{εν}μ tra-
ctum dicat.

Neque piperis darent baccas. ] Caucaſ{us} Indiæ mons, vt ſcriptis man-
dauit Solin{us} cap. LXV . fronte, qua ſoli eſt obuerſ{us}, arbores piperis ostentat, qu{as}
ad iuniperi ſimilitudinẽ fruct{us} edere aſſeuerant. Eorum qui prim{us} erumpit, velu-
ti corylorum fimbria, aut faſeolorum ſiliqua dicitur piper longum. At qui ex ipſa
arbore ſtringitur, dehiſcentib{us} Paulatim per maturitatem ſiliquis, piper eſt al-
bum. Cui{us} cutem rugoſam & torridam ſolis calor fecerit, id nigrum piper ap-
pellatur. Similia Dioſcorides & Plini{us}: Theophrast{us} verò libro nono de planta-
rum historia, longum & rotundum agnouit. Certiora de pipere qui cupit, legat
Ludouicum Romanum nauigationis ſuæ lib. V . cap. XIIII. Mihi Venetijs ostenſa
eſt pro piperis arbore, arbuſcula folijs non abſimilib{us} vitis albæ, quam officinæ
Bryoniam vocant, fructum non licuit videre. Et Platina lib. III . de obſonijs, teſta-
tur in Italia naſci. Admonendum hoc loco duxim{us}, quod ſcribit Dioſcorides lib. II . cap. CL . & CLI . & repetitur à Plinio lib. XII. cap. VII. Gingiber, ſiue
Zimpiberi, aut Singiberi non eſſe radicem hui{us} arboris, ſed ſui generis eſſe plan-
tam. Bacc{as} autem hîc Vitruui{us} appellat latentia in ſiliquis grana. Quib{us} modis
adulteretur piper, docet Galen{us} de tuenda valetudine libro quarto, lib. I . antidoton
& lib. de theriaca ad Piſonem.

Nec myrrhæ glebulas. ] Myrrham aſſerit Dioſcorides lib. I . cap. LXVII.
Lacrymam eſſe arboris quæ in Arabia gignitur, non dißimilis Spinæ Aegyptiæ. Inciduntur enim arbores à radice ad ramos vſ, ex quib{us} plagis emanat id gen{us}
gummi. Nam quod ſponte ſudant, antequam incidantur, ſtacten eſſe ait Plini{us}
lib. XII cap. XV. Dioſcorides tamen dicti libri cap. LXII . ſtacten tradit eſſe pin-
guitudinem recentis myrrhæ cum exigua aqua tuſæ & expreſſæ. De myrrha ar-
bore lege Theophraſtum lib. de historia plantarum IX . & Solinum cap. XLVI . Myrrham eam, quæ in officinis venditur non eſſe veram arguunt odor & ſapor,
vt non abſ ratione existimetur bdellij eſſe ſpecies. Aut ſi myrrha eſt, ex omnium
generum eſt deterrimo.

Nec Cyrenis in ferulis Laſer naſceretur. ] Laſerpitium, quod Græci

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer