Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VIII. ſiue ea Miſia, ſiue Mæonia nominanda ſit, nam vtroque nomine dicitur. Ea tota ar-
borib{us} caret, præter vitem, quæ catacecaumeniten fert vinum, quod nulli ele-
gantia cedit. Summa camporum facies cinerulenta eſt, montana, petroſa, & nigra,
tanquam ex adustione quadam. Quidam credunt ex crebro fulminum & fulgu-
rum ictu contingere. Verum cenſendum poti{us} propter ignem ſubterraneum, cui{us}
ort{us} defecerunt. Ex his Strabonis verbis, atque item fine lib. XII . vbi περὶ αδι
καΤακεκαυμ\’ςνκς loquens, inquit, ***υ ὁί Mσίαυ, ὁι *** Mαιονίαυ φασὶυ, facile eſt emen-
dare Vitruuium Itaque pro Maloniam ſcribendum Mæoniam. Sunt & apud Ste-
phanum lib. de vrbib{us} de hac regione nonnulla. De hoc vino loquut{us} eſt Virgi-
li{us} libro quarto Georg.

-Cape Mæonij carcheſia Bacchi.

Lydiam meliton. ] De eo vino, ſiue, vt in aliquot libris legitur, molito,
nunquam quicquam à me lectum eſt. Miletum quidem conſtat vrbem eſſe Ioniæ,
quæ proxima eſt Lydiæ. Subdubitaui num poſſet hîc mendoſ{us} eſſe loc{us}, & pro
meliton, tmolium magis quadraret, aut vt catacecaumeniten, ita tmoliten dixiſſet,
vſurpato etiam vocabulo à Galeno lib. I . antidoton, libro de euchymia & caco-
chymia, libro primo de compoſitione medicamentorum κγτ γ\’ςνη, lib. de ratione vi-
ct{us} attenuante, & alibi. Tmolum enim montem Lydiæ, qui antè Tymol{us} appella-
batur (Stephan{us} enim qui de vrbib{us} Græcè ſcripſit, Tmolum, & Tymolum flu-
uium eundem eſſe agnoſcit, à quo peti ſolitum lapidem, qui Lydi{us} vocatur tradit
Theophrast{us} lib de lapidib{us}, vnde & monti nomen inditum facilè credo) Tmo-
lum inquam Lydiæ montem autor eſt Plini{us} lib. V . cap. XXIX . vitib{us} fuiſſe con-
ſitum. Et lib. XIIII . cap. VII . Tmolij vini meminit, vti Dioſcorides lib. V . Quin
& Galen{us} lib. XII . methodi medendi, ei{us} duo genera prodit: vnum admodum
dulce, alterum austerum, ſi cum isto confer{as}. Subit hoc loco mirari tam apertos er-
rores, temporis diuturnitate confirmatos eſſe. Melita autem, vt obiter dicam, inſula
eſt, in freto Siculo, Africam verſ{us} ſita, nunc Malta vocata.

Sicilia Mamertinum. ] Mamertini, natio Campaniæ, autore Strabone
lib. VI . in vrbem Siciliæ Meſſanam habitatores induxerunt, tantum\’ Mamertini
in Meſſanis inualuere, vt in eorum manu ciuit{as} conſisteret, poti{us}\’ Mamertinos
eos vocarent omnes, quàm Meſſanos: cum\’ feracißim{us} vini ager eſſet, vinum qui-
dem ipſum non Meſſanum, ſed Mamertinum nuncuparent, quod contra Italica
omnia, & quidem præstantißima certaret. Meminit Plini{us} lib. XIIII . cap. VI . & Martialis lib. XIII . Epigrammaton,
Amphora Nestorea tibi Mamertina ſenecta
Si detur, quoduis nomen habere poteſt.

Campania falernum. ] Falern{us} ager in Campania eſt. incipit autem à
ponte Campaniæ læua petentib{us} coloniam vrbanam Syllanam. Inde vinum, cui
ſecunda nobilit{as} dabatur, vt tradit Plini{us} dicto capite ſexto. Quod tamen nec in
nouitate, nec in nimia vetustate corpori ſalubre. Media verò æt{as} à quintodecimo
anno incipit, eodem autore.

Terracina & Fundis Cæcubum. ] Vitruuium apparet Cæcubi vini
nomine appellaſſe, quod in Terracina Volſcorum olim Metropoli, & Fundis Campa-
niæ vrbe, id eſt earum agris, naſceretur, cum tamen eorum vtrunque propriam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer