Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ſiccati in ſalem conuertuntur: aut à fluuio, qui ſalis ramenta defert, vel cui{us} ſum-
ma in ſalem denſantur, aquis veluti ſub glacie fluentib{us}: aut è lacu ſeu ſtagnum
dic{as}, qui vel tot{us} in ſalem vertitur, vel medi{us}, vel extrem{us} hinc atque hinc,
id eſt ſuperna & inferna parte, vel ſale æſtuat: aut ad mare gignitur tenuis, id eſt
ſpuma quædam ſicca maris, ſiue ſal è maris ſpuma. vt ſint ſalis natiui genera, cæ-
ſ{us}, foßiti{us}, fontan{us}, fluuiatilis, lacustris, & marin{us}. Vide Dioſcoridem lib. V . Plinium memorato loco, Galenum libris nono & vndecimo ſimplicium medica-
mentorum. Nam quæ Hermola{us} in Corollarium congeßit, ipſißima ſunt Plinij
verba.

Fontes exeuntes vehementer à mari. ] Scribendum amari, vna di-
ctione. Ista minora, quàm vt notatu digna eſſent, ſæpe tamen leuiuſculi in ſpeciem
errores decipiunt negligenter legentes.

Vt in ponto eſt flumen Hypanis. ] De hoc Solin{us} cap. XXIIII . Hypanis, inquit, amnis oritur inter Auchet{as}, Scythicorum amnium princeps, pu-
r{us}, & haustu ſaluberrim{us}, vſque Callipodum terris inferatur, vbi Exampe{us}
fons infamis eſt, amara ſcaturigine, qui Exampe{us} liquido admiſſ{us} fluori, amnem
vitio ſuo vertit, adeò vt dißimilis ſibi in maria condatur. Refert & hoc Pompo-
ni{us} Mela lib. II . cap. I .

Vnde Sandaracha foditur. ] Dixit ſuprà lib. VII . cap. VII . Sandara-
cham plurib{us} locis fodi, ſed optimam Ponto prope flumen Hypanim habere me-
tallum.

Sed animaduertim{us} inſulam Lesbon vinum protropon. ]
Sunt etiam manuſcripti codices, in quib{us} ita legatur, nam in alijs protyrum ſcri-
bitur, dictione ex hac familia quàm longißime amandanda. Deeſt verò præpoſitio
apud, aut aliqua eiuſcemodi, quia ſequitur, procreari. Quod autem ad protropon ſpe-
ctat, ſcribunt Plini{us} lib. XIIII . cap. IX . & Pollux lib. VI . cap. II . ita appella-
ri vinum, quod ſponte effluit, ante quam calcentur vuæ: in qua re vtitur Plini{us}
lib. XXX . cap. VI . Tortiuum enim dicitur, torculari expreſſum poſt primam preſſu-
ram vinaceorum circunciſo pede. Eſt & lixiuũ vinũ, aliud, vt videtur, à protropo,
quod ſcilicet distillauit, antequam nimium calcentur, autore Columella lib. XII . cap. XXVII. XXXVI . & XLI . Nam præliganeum dictum existimam{us} à M . Catone cap. III . de re rustica, quod prælegitur in vſum operariorum. Ad hunc
verò locum magis attinet, quod tradit Athenæ{us} lib. I . Mitylenæos, vinum quod
apud eos dulce naſcitur, πρόδρομον appellare, alios etiam πρότροπον. MιΤυλμναῖοι
*** παῤ ἀυΤοῖς γλυκμ\‘ν οινου πρόδρομου καλ{οῶ}σιυ, ἄλλοι *** πρότροπου *** πρό{δι}ρο-
μου. Eſt autem Mitylene vrbs Lesbi inſulæ in Aego mari. Et Plini{us} lib. XIIII . cap. VII . protropon Gnidium, inter tranſmarina vina recenſet. Emendand{us} interim
loc{us} Aeliani lib. XII . ποικίλκς ἱςοείας, in quo pro πρέπωυ ſcribendum πρότρο-
π& . Loquitur enim de Lesbio vino.

Maloniam καΤακεκαυμονιΤιψ. ] Pertinax eſt concordia hoc loco exemplarium,
mendoſam tamen eſſe lectionem non dubito. Catacecaumenites memorato cap. VII . Plinij, vini gen{us} eſt, à catacecaumene regione iuxta Laodiceam, de qua Strabo
lib. XIII . Græcè, ſed in hanc ſententiam, Poſt hæc, inquit, regio, quæ catacecaume-
ne dicitur, quingentorum ſtadiorum longitudinem, latitudinem quadringentorum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer