Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VIII. vtrique compoſitioni moſcho, vel ɀibeto omnib{us} cum aqua roſacea mixtis. Verun-
tamen fra{us} deprehenditur, facticia enim & aqua citi{us} molleſcit, & colore, & odore differt. Bitumen autem foßitium quid eſſet, veteres quia negligenti{us} quæ-
ſiuerunt, ex vna eadem\’ re du{as}, plureś ue fecerunt. Hinc terrenum illud ni-
grum foßile in Theriacis Nicander ἐγΤἀγΤιδα πέτρην, & Thracium lapidem vo-
cat, etiam ſi aliter viſum ſcholiastæ, Theophraſt{us} terrenos carbones, id eſt ανδρακας
γεώδι ξς. Dioſcoridi verò appellatur gagates, pharmacitis & ampelitis terra, & Thraci{us} lapis, Plinio gagates, Samothracia gemma, & obſidian{us} lapis ex xeno-
crate, Straboni gangitis, terra etiam ampelitis, vti Dioſcoridi, & rei rusticæ Græ-
cis ſcriptorib{us}. Et Galen{us} alioquin rerum naturæ peritißim{us}, gagatem in lapi-
dib{us} ſecut{us} Dioſcoridem numerat, cum eadem res ſit cum terra pharmacitide,
ſiue ampelitide quam antè explicauerat, vt probat Agricola meo iudicio acutißi-
mè. Sed aduertendum tum demum Thracium lapidem, gagaten, gangitida,
ἐγΤάγΤιδα πέζμν, Samothraciam gemmam, & lapidem obſidianum dici, cum aut
per ſe nitet, aut per duritiam poliri poteſt. vulgò appellam{us} Geetum.

Item Ioppe. ] Ioppe inquit Solin{us} cap. XLVII . oppidum antiquißimum
orbe toto, vtpote ante inundationem conditum. ibi eſt & lac{us} bituminoſ{us}.

Quod eſt inter Mazaca & Tuana. ] Scribunt alij Maɀacam & Tuanam, accuſandi caſu, nos etiam Maɀaca & Tuana tuemur numero multitudi-
nis ex Strabone, & Stephano. Maɀaca appellari Cæſaream ab Auguſto, ſitam\’
eſſe ſub Argeo monte tradunt Sext{us} Ruf{us}, & Euſebi{us} in Chronicis. quanquam
in impreſſo formis Rufo mendoſißimè pro Maɀaca ſcriptum Megara. Meminit Pli-
ni{us} lib. VI . cap. III . vbi Tuana Tyana vocat, cum Ptolemæo, Stephano, cæteris. Vi-
truui{us} y in u vertit, quod & alibi à Latinis fieri ſolet.

Ad eundem modum Hierapoli. ] De ea aqua præter Vlpianum, qui
Pandect. lib. XLIII . de aqua quotidiana, hortos irrigari ea dicit, hunc in modum
tradit Strabo libro XIII . geograph. Contra Laodiceam Hierapolis, vbi aquæ calidæ
ſcaturiunt, & vbi Plutonium eſt, quæ vtraque non paruam admirationem præ-
ſtant. Nam aqua adeò facilè in tophum duratur, vt qui deducunt, φραγμ{ομ}ς μονο-
λίθ{ομ}ς, id eſt ſolida ſepta conficiant. Hoc autem fieri neceſſe eſt ex ſimili materia,
qua corallium, ſucco ſcilicet lapideſcente, qui ſtirpes, flores, fruct{us}, oſſa, animalcu-
la, chirothec{as}, ſpecula, ſtrigiles, vestes, calceamenta, malleos, & cætera, in quæ re-
cipitur, ſecum vertit in lapidem: aut, quia ea aqua è ſaxis quidquam abraſerit,
quod vbi reſederit, aut ſol exſiccauerit, aut aquæ feruor, quod magis placet, neque
enim id niſi anni ſpatio fit, cum ſucc{us} lapideſcens, ſtatim quàm conſtiterit, cogat
quæ contigerit in lapidem verti. Certè Vitruui{us} existimauit eum ſuccum in aquis
ineſſe, qui, quod coagulum lacti, id aquis præstaret.

Vtetiam in areis ſalinarijs videtur. ] Sal, vti eſt apud Plinium lib. XXXI . cap. VII . aut gignitur, aut fit: qui factici{us} eſt, ex marinis aquis, & ſalſis
fontanis, putealib{uś} ue in ſalinis fit, atque item è ſui generis lixiuio. Natiu{us} verò
aut è mõtib{us} cæditur, cuiuſmodi ſunt in regno Taccam, tam magni, vt orbi vniuer-
ſo ſalem ſufficere poßint, ſi credim{us} M. Paulo Veneto libro primo de orientalib{us}
regionib{us}: aut foßiti{us} eſt, id eſt è campis effoditur, cui{us} nomine intelligo eum, qui
ſub arenis legitur: aut à fonte petitur, qui ſalem fert, vel cui{us} riuuli ſolis calore

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer