Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. Sodomenum à circumiacentib{us} ſtagnum montib{us}, quos Sodoma appellant. Eſt & in Babylonia Aſphaltis lac{us}, è cui{us} bitumine & latere teſtaceo, constructo muro
Babylonem Semiramis cinxiſſe fertur. Eam ſcribunt Dionyſi{us} Afer lib. de ſitu
orbis, Strabo lib. XVI . Diodor{us} Sicul{us} lib. III . Iustin{us} libro primo. Ouidi{us} Me-
tamorphoſeos IIII . & Solin{us} cap. XXX . à Semiramide constructam. At Bero-
ſ{us} Chaldæ{us} tradit Belum ſecundum Aſſyriorum regem fundamenta oppidi ma-
gis quàm vrbis ieciſſe, poſtea Semir amidem vrbem feciſſe. De bitumine & muris
Babylonis mentio eſt apud Dionem in Vlpio Traiano.

Liquidum bitumen. ] Bitumen vocant, quicquid eſt lentum, & mollitie
glutinoſa, quod ſponte aut montib{us} deuoluitur, aut è terra ſcaturit, lacub{us} fonti-
b{us} ue innatans. Quod à Babylone, Zacyntho, aut Apollonia inuehitur, liquidum
eſt. Terra eſt in Syria circa Sidonem, lim{us} in Iudææ lacu, autore Plinio lib. XXXV . cap. XV . Galen. tamen lib ſimplicium XI . bitumen in Cœle Syria è ſtagno ſalſo ha-
beri prodit. Quod autem de bitumine Iudææ aſſerunt Plin. lib. VII . cap. XV . & Solin{us} cap. IIII . adeò ſequax eſſe, & lenta natura, vt ad omnem contactum ad-
hæreat, nequeat\’ à ſe ſeparari: quin ſi partem abrumpere velis, vniuerſitatem ſe-
quuturam, vbi admota fuerint menſtruis polluta fila, ſponte diſcerptum iri, Id ve-
rò Corneli{us} Tacit{us} lib. XXI . falſum eſſe prodit. gnaros enim locorum tradere vn-
dantes bitumine moles pelli, manu\’ trahi ad lit{us}, mox vbi vapore terræ vi ſolis
inaruerint, ſecurib{us} cuneis\’, vt trabes aut ſaxa, diſcindi. Sed quando ſe offert oc-
caſio ampli{us} demerendi ſtudioſi lectoris, alti{us} repetam{us}. Bituminis liquidi,
quod\’ aquis (quib{us} cum è terra erumpit) quoniam pinguis ſucc{us} eſt, velut oleum
innatat, aliquod ſtatim quàm ex ipſis exemptum eſt, pice ſicca fit duri{us}: quoddam
coquitur, vt inſpiſſetur. vtrunque rurſ{us}, cum lubet, propter craßiciem igni li-
queſcit. Multiplici autem inueniri coloris differentia Agricola etiam teſtatur. Eſt
enim candidum, quod præcipuum eſt naphthæ gen{us}: aliud eſt in cinereo candi-
dum: quoddam eſt fuluum: rufum aliud: aliud ceræ: aliud mellis: aliud faler-
ni colore: aliud eſt nigrum: aliud in nigro rufum: aliquod purpureo colore ſplendet: aliquod nonnihil eſt cæruleum. Piſſaſphalton verò dictam, quòd picem & bitumen
oleat, vt rectè Dioſcorides, non quod ex vtroque constet, vt Plini{us}, Mauri, qui
nunc Arabum nomine ſignificantur, mumiam vocant, etiam ſi ea voce Serapio
compoſitionem, qua corpora mortuorum condiuntur, intelligit. Bituminis etiam ge-
n{us} eſt camphora. nam quæ ad nos adfertur, facticia eſt, è bituminis ſcilicet indici
(quod è natiua effloreſcit camphora) in vaſe vitreo cocti, ſublatis in operculum
tenuißimis partib{us}. Sed & ſuccinum, quod Græci ***λεκΤρον vocant, è genere eſt
bituminis (id verò ad hanc diem omnes, quotquot ſunt, quot\’ fuerunt, quod pace
corum dixiſſe liceat, latuit, diuti{us}\’ latuiſſet, niſi Agricolæ ope atque opera pate-
factum & illustratum eſſet) quod aliquando liquefactum cum aquis effluit, & in mare effunditur. Reperitur autem candidum, ſubalbum, cinereum, fuluum,
falernum, à vini colore dictum vt indicat Plini{us}, molli ſcilicet fulgore perſpi-
cuum: eſt & quod decocti mellis colorem præſefert. Mauri ambram dicunt, quod
nomen vulgò retinuim{us}. Quam verò chryſeam aliqui, aut griſeam poti{us}, id eſt
in cinereo candidam vocant, ea facticia eſt, ex benɀuino, cera candida noui exami-
nis, carie fraxini, arborum muſco, aut ex ſtyrace, ladano, ramentis xyloaloes, addito

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer