Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VIII. num orbiculata facie turgent, nostri ponceria, ceu ſint cerei coloris poma, aut poti{us}
citrea poma, dicunt. Itali poma Adami vocant mediocris magnitudinis mala, in
quib{us} dentium veſtigia quædam apparent. Quæ ex viridi in luteum langueſcunt,
ea citreola, & tandem citrula nominant. Quæ ouata ſpecie turbinantur, ſi luteo co-
lore nitent, citrangula, priuatim citrea dicunt: ſi herbaceo colore virent, limonones
appellant. Porrò autem citrum arborem, à qua menſæ citreæ Ciceroni lib. VI . in
Verrem, Martiali lib. XIIII . & cæteris dictæ ſunt, facile mihi perſuaſerit Her-
mola{us} eam eſſe quam Theophraſt{us} in quinto de historia plantarum δύον & θύαν
appellat, Plini{us} trogetem in libro primo, qui eſt operis index. Verba autem hui{us}
illa cap. XVI . lib. XIII . Alia eſt arbor eodem nomine, malum ferens execratum
aliquib{us} odore & amaritudine, alijs expetitum, domos etiam decorans, hæc inquam
verba, ad ea, quæ decimoquinto capite (quod tamen cum eo coniungendum erat, ſi
quid iudicij haberent, qui in capita Plinium distribuerunt) de Atlantis, & An-
chorarij citerioris Mauritaniæ montis dicta erant, reſpiciunt. Vt ſit ſenſ{us}, eſſe At-
lanticis & Anchorarianis arborib{us}, hoc eſt citris, de quib{us} Martialis lib. XIIII . Accipe fœlices Atlantica munera ſylu{as}. & ſtatim,
Non ſum criſpa quidem, nec ſyluæ filia Mauræ. atque item,
An Lybic{as} poßint ſustinuiſſe trabes?

Vt ſit inquam ſenſ{us}, eſſe illis arborib{us} cognominem, quæ mala citrea ferret aliqui-
b{us} execrata, quod eſſet eorum odor acerrim{us}, & ſapor amar{us}. Vnde illud Virgi-
lij ſecundo Georg. libro. Media fert tristes ſuccos, tardum\’ ſaporem
Felicis mali.

Non enim mandebantur, ne Plutarchi quidem auorum memoria, vt teſtatur Athe-
næ{us} memorato loco: ipſis nondum arte edulcatis, vt vtar verbo Cnei Matij mi-
miambographi apud Gellium. Nam quod in dicto cap. XV . cedrum & cedri legi-
tur, ibi verò citrum & citri ſcribendum duco, quia ita in primo capite libri quinti
dicitur, & quòd in libro primo non cedrinæ menſæ, ſed citreæ vocentur. Neque ta-
men non venit in mentem Dioſcoridem dixiſſe cedromela, & , quod in Dionis Ne-
rone lectum refert Hermola{us}, cedrin{as} menſ{as}. In quib{us} libris ſi vitium non eſt,
valet\’ Ereßij Phaniæ autorit{as}, ita ſtatuendum erit, cedri vocabulum multiplex
eſſe: ſignificare enim arborem ex qua colligitur cedria: præterea citrum eam ex
qua fierent templorum contignationes, ſuffitiones, menſæ, lecti, pugillares, atque
eiuſmodi, & eam quæ citrea mala ferret, ſiue Medica: quæ Nicandri Scholiastes
in Alexipharmacis, eſſe ait vocata nerantɀia.

Qui λίμνη ἀσφαλτὶς appellatur. ] Eſt in Iudæa lac{us}, qui à bitumine,
quod gignit, Aſphaltites vocatur. άσφαλΤου enim bitumen Græci dicunt. Aſpa-
lathon verò lignum odoris eſſe non inſuauis, quod ſeplaſiariorum officinæ ſandalos
nominent, tradunt aliqui, vtcun\’ Auicenna, quẽ & reliqui Arabes ſunt imitati,
diuerſis capitib{us} de his & illo tanquam diuerſæ ſint res, tradidit Vn{us} certè quos
legerim, Græcorũ Actuari{us}, triplex Santalum fecit, album peßimum, rubrum bo-
nitate medium, & citrinum id eſt flauum optimum. Neque tamen illis aſſentimur. Illum, inquam, lacum memorat Galen{us}, quarti ſimplicium medicamentorum cap. XX . à quibuſdam mare mortuum vocari, nonnullis ſtagnum bituminoſum, ab alijs

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer