Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. opera facta, augere videbuntur inſtum decorem. Iunoni, Dianæ, Libero
patri, cæterisq́; Dijs qui eadem ſunt ſimilitudine, ſi ædes Ionicæ con-
ſtruerentur, habita erit ratio mediocritatis, quod & ab ſeuero more Do-
ricorum, & à teneritate Corinthiorum, temperabitur earum inſtitutio
proprietatis. Ad conſuetudinem autem decor ſic exprimitur, cum ædifi-
cijs interioribus magnificis, item veſtibula conuenientia & elegantia
erunt facta. Si enim interiora perfectus habuerint elegantes, aditus autem
humiles & inhoneſtos, non erunt cum decore. Item ſi Doricis epiſtylijs
in coronis denticuli ſculpentur, aut in puluinatis capitulis, & columnis
Ionicis epiſtylijs exprimentur triglyphi, tranſlatis ex alia ratione pro-
prietatibus in aliud genus operis, offendetur aſpectus, alijs ante ordinis
conſuetudinibus inſtitutis. Naturalis autem decor ſic erit. Si primum
omnibus templis ſaluberrimę regiones, aquarumq́; fontes in his locis ido-
nei eligentur, in quibus fana conſtituantur: deinde maximè Eſculapio,
Saluti, & eorum Deorum, quorum plurimi medicinis ægri curari viden-
tur. Cum enim ex peſtilenti in ſalubrem locum corpora ægra tranſlata
fuerint, & è fontibus ſalubribus aquarum vſus ſubminiſtrabuntur, cele-
rius conualeſcent. Ita efficietur vti ex natura loci maiores, auctasq́; cum
dignitate diuinitas excipiat opiniones. Item naturæ decor erit, ſi cubicu-
lis & Bibliothecis, ab oriente lumina capientur: balneis & hybernaculis,
ab occidente hyberno: pinacothecis, & quibus certis luminibus opus eſt
paribus, à ſeptentrione, quòd ea cœli regio neque exclaratur, neq; obſcu-
ratur ſolis curſu, ſed eſt certa & immutabilis die perpetuo. Diſtributio
autem eſt copiarum lociq́; commoda diſpenſatio, parcaq́; in operibus
ſumptus cum ratione temperatio. Hæcita obſeruabitur, ſi primum Ar-
chitectus ea non quæret, quæ non poterunt inueniri, aut parari, niſi ma-
gno. Nanq; non omnibus locis arenæ foſsiciæ, nec cementorum, nec abie-
tis, nec ſappinorum, nec marmoris copia eſt: ſed aliud alio loco naſcitur,
quorum comparationes difficiles ſunt & ſumptuoſæ. Vtendum autem
eſt, vbi non eſt arena foſsicia, fluuiatica, aut marina lota. Inopiæ quoque
abietis aut ſappinorum vitabuntur, vtendo cupreſſo, populo, vlmo, pinu. Reliqua quoque his ſimilia erunt explicanda. Alter gradus erit diſtribu-
tionis, cum ad vſum patrumfamiliarum, ad pecuniæ copiam, aut ad ele-
gantiæ dignitatem, ædificia aliter diſponentur. Nanq; aliter vrbanas do-
mos oportere conſtitui videtur, aliter quibus ex poſſeſsionibus ruſticis in-
fluunt fructus, non idem fœneratoribus: aliter beatis & delicatis: potenti-
bus verò, quorum cogitationibus Reſpub. gubernatur, ad vſum collo-
cabuntur: & omnino faciendæ ſunt aptæ omnibus perſonis ædificiorum
diſtributiones.

27. IN CAPVT II. ANNOTAT.

Ichnographia. ] Veſtigium operis, quam platam formam, quaſi planam for-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer