Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VIII. cum ſunt egreſsi, in quamcunque partem cœli ſunt proclinati, trudunt
aëra, deinde cum ſunt moti propter vacuitatem loci, poſt ſe recipiunt aë-
ris ruentes vndas. Aër autem cum ruit trudens quocunque humorem
præuium, ſpiritus, & impetus, & vndas creſcentes facit ventorum. A ven-
tis autem quocunque feruntur humores conglobati, ex fontibus & flumi-
nibus, & paludibus, & pelago, cum tepore ſolis continguntur, exhauriun-
tur, & ita tolluntur in altitudinem nubes: eæ deinde cum aëris vnda ni-
tentes, cum perueniunt ad montes, ab eorum offenſa, & procellis propter
plenitatem & grauitatem, liqueſcendo diſperguntur, & ita diffunduntur
in terras. Vaporem autem, & nebulas, & humores ex terra naſci, hæc vi-
detur efficere ratio, quòd ea habet in ſe & calores feruidos, & ſpiritus im-
manes, refrigerationesq́; , & aquarum magnam multitudinem. Ex eo cum
refrigeratur noctu, ventorum flatus oriuntur per tenebras, & ab humidis
locis egrediuntur in altitudinem nubes, ſol oriens impetu tangit orbem
terræ, tum aër ab ſole percalefactus cum roribus ex terra tollit humores. Licet & ex balneis exemplum capere. Nullæ enim cameræ, quæ ſunt cal-
dariorum, ſupra ſe poſſunt habere fontes: ſed cœlum quod eſt ibi, ex
præfurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pauimentis aquam,
& aufert ſecum in camerarum curuaturas, & eam ſuſtinet. Ideo quod
ſemper vapor calidus in altitudinem ſe trudit, & primo non remittitur
propter breuitatem, ſimul autem plus humoris habet congeſtum, non po-
teſt ſuſtineri propter grauitatem, ſed ſtillat ſupra lauantium capita. Ita
quoq; eadem ratione cœleſtis aër cum ab ſole percipit calorem, ex omni-
bus locis hauriendo tollit humores, & congregat ad nubes. Ita enim ter-
ra feruore tacta eiicit humores, vt corpus hominis ex calore emittit ſudo-
res. Indices autem ſunt eius rei venti, ex quibus qui à frigidiſsimis parti-
bus veniunt procreati, ſeptentrio & aquilo, extenuatos ſiccitatibus in aëre
flatus ſpirant. Auſter verò & reliqui, qui à ſolis curſu impetum faciunt,
ſunt humidiſsimi, & ſemper apportant imbres: quod percalefacti ab re-
gionibus feruidis adueniunt, & ex omnibus terris lambentes eripiunt hu-
mores, & ita eos profundunt ad ſeptentrionales regiones. Hæc autem ſic
fieri, teſtimonio poſſunt eſſe capita fluminum, quæ orbe terrarum choro-
graphiis picta, itemq́; ſcripta, plurima maximaq́; inueniuntur eg reſſa ab
ſeptentrione. Primumq́; in India Ganges & Indus à Caucaſo monte
oriuntur: Syria, Tygris & Euphrates: Aſia, item Ponto, Boryſthenes,
Hypanis, Tanais: Colchis, Phaſis: Gallia, Rhodanus: Belgica, Rhenus: citra Alpes, Timauus & Padus: Italia Tybris: Mauruſia (quam noſtri
Mauritaniam appellant) ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex ſepten-
trionali regione, progreditur per occidentem ad lacum Heptabolum, & mutato nomine dicitur, Nigir, deinde ex lacu Heptabolo ſub montes de-
ſertos ſubterfluens, per meridiana loca manat, & influit in paludem Co-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer