M. VITRVVII POLL.
ceſſaria eſſent gentibus, non conſtituit difficilia & cara, vti ſunt margari-
tæ, aurum, argentum, cæteraq́; , quę nec corpus, nec natura deſiderat: ſed ſi-
ne quibus mortalium vita non poteſt eſſe tuta, effuditad manum parata
per omnem mundum. Itaque ex his ſi quid forte deſit in corpore ſpiri-
tus, ad reſtituendum aër aſsignatus id præſtat. Apparatus autem ad au-
xilia caloris, ſolis impetus, & ignis inuentus, tutiorem efficit vitam: item
terrenus fructus eſcarum præſtans copias, ſuperuacuis deſiderationibus
alit & nutrit animalia paſcendo continenter. Aqua verò non ſolum po-
tus, ſed infinitas vſui præbendo neceſsitates, gratas (quod eſt gratuita)
præſtat vtilitates. Ex eo etiam qui ſacerdotia gerunt moribus Aegyptio-
rum, oſtendunt omnes res è liquoris poteſtate conſiſtere: itaque cum hy-
driam tegunt, quæ ad templum ædemq́; caſta religione refertur: tunc in
terra procumbentes manibus ad cœlum ſublatis, inuentionibus gratias
agunt diuinæ benignitatis.
176.
IN M. VITRVVIVM POLLIO-
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
OCTAVVS.
IN PROOEMIVM ANNOT.
OMnium rerum principium aquam eſt profeſſ{us}. ] Mi-
leſio Thaleti viſum eſt vnum aquæ elemẽtum, id eſt rerum omnium
principium. Quod à senecà quæſtionum naturalium lib.
III.
cap.
XIII.
traditur, & à Plutarcho libro de placitis Philoſophorum
I.
cap.
III.
Vnde petenda de principijs reliqua, ab Aristotele item lib.
II.
Metaphyſic. atque Probo Aeglog. Virgil.
VI.
Magorum ſacerdotes. ] Magi apud Perſ{as}, vt præter alios tradit Sui-
d{as}, erant Philoſophi κὰι φιλόθεοι, quorum princeps Zoroaſtres. Græci eiuſmodi ho-
mines vocabãt Philoſophos, Latini ſapientes, Aegyptij Prophet{as}, Aſſyrij Chaldæos,
Indi Gymnoſophist{as}, Galli Druid{as}.
Euripides auditor Anaxagoræ & c. ] Scribit Diodor{us} Sicul{us} lib. primo, existimaſſe in Menalippa Euripidem Phyſici Anaxagoræ auditorem cœ-
lum & terram mixta aliquando, cum diſiuncta fuiſſent, produxiſſe arbores,
aues, fer{as}, atque adeò quicquid videtur, id eſt, vt interpretor, fœcundatam im-
brib{us} terram omnia procreaſſe, vt id eſſet aër, quod m{as}, pluuia, quod ſemen,
terra, quod fœmina. Quod intellexit Lucreti{us} Car{us}, cum lib.
I.
. de rerum natu-
ra inquit.
Poſtremò pereunt imbres, vbieos pater æther