Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

325-01

175. M. VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER
OCTAVVS.

PRAEFATIO.

DE SEPTEM ſapiẽtibus Thales Mileſius
omnium rerum principium aquam eſt pro-
feſſus, Heraclitus ignem, Magorum ſacer-
dotes aquam & ignem, Euripides auditor
Anaxagorę, quem philoſophum Athenien-
ſes ſcenicum appellauerunt, aëra & terram,
eamq́; ex cœleſtium imbrium conceptioni-
bus inſeminatam, fœtus gẽtium, & omnium
animalium in mundo procreauiſſe: & quæ
ex ea eſſent prognata cum diſſoluerentur,
temporũ neceſsitate coacta, in eadem redire: quæq́; de aëre naſcerentur
item in cœli regiones reuerti, neque interitiones recipere, ſed diſſolutione
mutata, in eãdem recidere, in qua ante fuerant proprietatem. Pythagoras
verò, Empedocles, Epicharmus, aliiq́; Phyſici & Philoſophi, hæc princi-
pia quatuor eſſe propoſuerunt, aërem, ignem, aquam, terram, eorumq́; in-
ter ſe cohærentes naturali figuratione ex generum diſcriminibus efficere
qualitates. Animaduertimus verò non ſolum naſcentia ex his eſſe pro-
creata, ſed etiam res omnes non ali ſine eorum poteſtate, neque creſcere,
nec tueri. Nanque corpora ſine ſpiritu redundantia, non poſſunt habere
vitam, niſi aër influens cum incremento fecerit auctus & remiſsiones con-
tinenter. Caloris verò ſi non fuerit in corpore iuſta comparatio, non erit
ſpiritus animalis, neque erectio firma, cibiq́; vires non poterunt habere
concoctionis temperaturam. Item ſi non terreſtri cibo membra corporis
alantur, deficientur, & ita à terreni principii mixtione erunt deſerta. Ani-
malia verò, ſi fuerint ſine humoris poteſtate, exanguinata & exucta à
principiorum liquore, interareſcent. Igitur diuina mens, quæ propriè ne-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer