Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ctum, ſiue ipſa herba cæruleo ſubtrita, vt docet Plini{us} lib. XXXIII . cap. V . in-
fectiua dicta, vt hoc loco testatur Vitruui{us}, neque enim de herba loquitur, quod
existimauit Hermola{us}. Sed quæ herba eſſet, quam Plini{us} luteam, Vitruui{us} lu-
teum appellant, & lutum vt puto Virgili{us} Aegloga quarta, Croceo mutabit vel-
lera luto, quæſitum eſt nos apud Dioſcoridem lib. II . legim{us} luteam herbam Ro-
manis eſſe, quam Græci iſatim dicunt, ſi modo ſatis emendati ſunt codices. De iſati
tum dixi, cum de Indico ſcriberem ſuprà cap. X . Emendand{us} eſſet Apulei{us} lib. de herbarum medicaminib{us}, & lutea ſcribendum pro ruta, quæ vox & in Dio-
ſcoride pri{us} legebatur. Certè facilè pedib{us} eo in ſententiã Ruellij, qui luteum ſiue
luteam guadum dictũ putat, herbã infectorijs cortinis notam tingendis luteo colore
pannis. Quam etiam iſatidi ſuperinducunt infectores conciliando virore, nostrates\’
virgunculæ lixiuio macerant, vt capillum flauum faciant. Vt mihi nõ parum hal-
lucinat{us} videatur Leonicen{us} in libro de Plinij errorib{us} ad Franciſcum Trottum,
qui eam herbam Lyſimachiam putat. Cui{us} ſententiam non ſatis ſcio cur ſit ſecut{us}
præterito tamen autore, Ruelli{us}, ac non poti{us} quæ in iſatide tradiderat, memor pro-
barit, cum manifestißimum ſit Lyſimachiam multo ab infectoria ea herba, quam
vt dixi, mei guadum, Ferrarienſes Corneolam, Hetruſci partim Ceretam, partim
Bragliam, Romani herbam roɀɀam vocant, diuerſam. Neque argumento eſſe debue-
rat, quod Plini{us} capite vltimo libri XXVI . prodat Lyſimachiam capillum flauum
facere, quod\’ à Dioſcoride traderetur Lytron alio nomine appellari, voce non ad-
modum abhorrente à luteum & lutea, vſurpatis à Vitruuio ac Plinio vocib{us}, & lubrico lapſu, aut contrà, in illo alterutrum pro Lytron potuiſſe ſcriptum fuiſſe, tam
multis aduerſantib{us}. Vtcunque res habet, neceſſe eſt luteam colore tingere luteo,
alioquin nunquam cum cæruleo chryſocollam eſt mentitura.

Item propter inopiam coloris indici & c. ] Hoc & Plini{us} libr. XXXV . cap. VI . Qui adulterant (inquit) indicum, ſtercora columbina, aut cre-
tam Selinuſiam, vel annulariam vitro inficiunt.

Cretam Selinuſiam. ] Ea lactea eſt autore Plinio lib. XXXV . cap. XVI . Maximè laudari ait Dioſcorides lib. V . cap. XCIIII . cam, quæ vehementer re-
ſplendet, candidam, friabilem, & aqua dilui celerrimam.

Annulariam vitrúmque. ] Annulare ſcribit Plini{us} dicti libri cap. VI . Candidum eſſe, quo muliebres picturæ illuminantur, fieri ex creta admixtis vitreis
gemmis ex vulgi annulis, vnde & annulare dicatur. Id existimo intelligi, ex quo
poſſe imitari indicum ait Vitruui{us}.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer