Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VII. nicum, cauſam eſſe, quòd hyſgino maximè inficeretur, rubiam\’ cogeretur ſorbere.

Rubiæ radice. ] Rubiam Dioſcorides lib. III . cap. CXXXVII . erythro-
danum vocat, alij ereuthodanum. Radix eſt rubra, qua tinguntur lanæ, pelles\’ per-
ficiuntur, vnde vulgò dicitur rubea tinctorum. Ea radice pueri liberalib{us} tin-
gebam{us} oua, garanſam vocantes. Lege Plinium lib. XIX . cap. III . & lib. XXIIII . cap. XI .

Ethyſgino. ] Hyſginum id eſſe, quod vacinium & hyacinthum existimat
Hermola{us}. Cui, vt ſubſcribam facit, quod mox ſequitur, Eadem ratione vacinium
temperantes, & lac miſcentes, purpuram faciunt elegantẽ. Sed & qui ſcripſit op{us}
pandectarum Medicarum, Matthæum Syluaticum video in ea fuiſſe ſententia, cum
de vacinio tradit. Quid ſenſerit Plini{us}, iudicari non poteſt, etiam ſi hyſgini memi-
nerit lib. XXI . cap. XXVI . & lib. IX . cap. XLI . Nondum verò tantæ apud me
eſt autoritatis Nicandri Theriacon Scholiastes: vt in ei{us} ſententiam pedib{us} eam,
qui dicat flaui eſſe coloris, id eſt ξανδὸμ *** χρώμαΤι, à quo ὐσγινοβχφῆ τὰ
{ὑ῾π᾿} {ἀν}τ{οῶ} βεβαμμ@να. Quod autem ad vacinium & hyacinthum attinet, Ioannes
Ruelli{us} eadem putat, astipulat{us} Seruio. Nicola{us} Leonicen{us} credidit vacinium
eſſe ligustri acinos, id eſt ei{us} arboris, quam nostri Troëſnam vulgò dicunt, appella-
uit enim Virgili{us} vacinia nigra, quod fortaſſe ſpectans Columella lib. X . qui eſt de
cultu hortorum carmine ſcript{us} dixit, [?] Et nigro permista ligustro Balſama cum
Caſia nectens. Niſi ſcripſerit niueo, fuit enim facilis à voce nigro in niueo deflex{us}. Raphaël Volaterran{us} in Virgilio non vacinia ſed bacinia pro ligustri acinis legit. Alioqui Vacinia prima inflexione Plinio eſt arbor lib. XVI . cap. XVIII . Fran-
ciſc{us} Maſſari{us} agrestia eſſe mora mauult. Cui{us} credo ſententiam fuiſſe ſequu-
tum Leonhartum Fuchſium, cum ait Virgilium vni{us} literæ immutatione vacinia
vocaſſe, quæ Græci Βάτινα & Βατίνια dicunt, id eſt rubi, ſeu ſentis humilis mo-
ra. Et reuera Galen{us} Βάτινα libro ſecundo de alimentorum facultatib{us} tradit
appellari, & lib. VI . Compoſitionis pharmacorum κ{Τγ}Ι τόπ{ομ}ς. De eis intellexit Pli-
ni{us} lib. XV . cap. XXIIII . Romæ (inquit) naſcuntur & in rubis, multum dif-
ferente callo. Sed emaculand{us} inolit{us} error, & ob id recept{us}, & pro Romæ, mo-
ra ſcribendum eſt.

Sit Atticum imitari. ] Scribendum Sil Atticum. Id trium generum eſſe
optimum, autor eſt Plini{us} lib. XXXIII . cap. XII .

Violam aridam conijcientes in vas. ] Plini{us} memorati libri, capite
vltimo, non ſilis, ſed cærulei eam fraudem eſſe videtur ſenſiſſe. Fra{us} (inquit de cæ-
ruleo loquens) viola arida decocta in aqua, ſucco per linteum expreſſo in cretam
Eretriam. Admonendi ſunt qui hæc legunt, violam intelligi eam oportere quæ ni-
gra ſiue purpurea dicitur, aut etiam ſimpliciter viola, vti à Græcis ἴομ. Mei vio-
lam Martiam, & Quadrageſimalem appellant. Mirum autem videri non debet ni-
gram dici, cum leucoia nigra pro purpureis dicta ſint ab Hippocrate.

Et in eo cretam infundentes. ] Intellige Eretriam, quæ terræ ſuæ habet
nomen, inquit Plini{us} lib. XXXV . cap. VI . Ea duplex eſt apud Dioſcoridem lib. V . cap. XCIIII . alba, & cinerea, quod & Plini{us} ſcribit lib. XXXV . cap. XVI .

Herba, quæ luteum appellatur, cæruleum inficiunt. ] De chry-
ſocolla natiua lutea vocata, dixim{us}. Eam mentitur cæruleum lutea herba infe-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer