Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. igitur ab ostreis piſcib{us}, quod existimauit Christophor{us} Landin{us} vir alioqui
doct{us}, ſed ὰπὸ *** ὀςράκ{ομ}, id eſt testa, quod ex conchylijs ſiue purpuris legatur,
tectis testa piſcib{us}. Quanquam purpuram ostrearum quandam eſſe ſpeciem anno-
tatum eſt. Nam ӧςρẜα gen{us} eſſe ad omnia testacea, ӧςρεα autem ſine diphthongo
ſpeciem ex Aristotele admonuit Galen{us} libro ſimplicium medicamentorum XI . Athenæ{us} certè libro tertio per {ει} diphthongum veteres proferre ſolitos adfirmat,
nec aliter apud Cratinum & Epicharmum ſcriptum reperiri, Platonem verò in
Phædro dixiſſe correpta, per ε ſcilicet. Ego in extrema Timæi pagina id inueni. Vi-
tioſum Athenæi codicem habuit Hermola{us}, Archilochum enim pro ſcriptore lau-
dat, cum ſint ἀρχίλοχοι Cratini op{us}, ita enim legitur, Κρατῖν{ος} ἀρχιλόχοις. Alio-
quin ignorare non poterat Cratinum ſcripſiſſe Archilochos, quos paulò antè, eodem
verſu legerat citatos, ne laudem quartum & nonum libros, in quib{us} id op{us}
nominatur.

173. De purpureis colorib{us}. # CAP . # XIIII .

FIVNT etiam purpurei colores infecta creta rubiæ
radice, & hyſgino: non minus & ex floribus alii colo-
res. Itaque tinctores cum volunt ſil Atticum imitari,
violam aridam coniicientes in vas cum aqua confer-
ueſcere faciunt ad ignem: deinde cum eſt temperatum,
coniiciunt in linteum, & inde manibus exprimentes,
recipiunt in mortarium aquã ex violis coloratam, & ex ea Eretriam in-
fundentes, & eam terentes, efficiunt ſilis Attici colorem. Eadem ratione
vacinium temperantes, & lac miſcentes, purpuram faciunt elegantem. Item qui non poſſunt chryſocolla propter caritatem vti, herba, quæ lu-
teum appellatur, cæruleum inficiunt, & vtuntur viridiſsimo colore. Hæc
autem infectiua appellantur. Item propter inopiam coloris indici, cre-
tam Selinuſiam, aut annulariam, vitrumq́; , quod Græci ***αλομ appellant
inficientes, imitationem faciunt indici coloris. Quibus rationibus & re-
bus ad diſpoſitionem firmitatis, quibusq́; decoras oporteat fieri picturas,
Item quas habeant omnes colores in ſe poteſtates, vt mihi ſuccurrere po-
tuit, in hoc libro perſcripſi. Itaque omnes ædificationum perfectiones,
quam habere debeant opportunitatem, ratiocinationibus ſeptem volu-
minibus ſunt finitæ. In ſequenti autem de aqua, ſi quibus locis non fue-
rit, quemadmodum inueniatur, & qua ratione ducatur, quibus rebus, ſi
erit ſalubris & idonea, probetur, explicabo.

174. IN CAPVT XIIII. ANNOTAT.

Fiunt etiam purpurei colores. ] Plini{us} lib. XXXV . cap. VI . lau-
dari ait Puteolanum purpuriſſum poti{us}, quàm Tyrium, aut Getulicum, vel Laco-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer