M. VITRVVII POLL.
libro
XXXVI
. cap.
XXVI
. & pyxidem Cypriam libri viceſimi cap.
XIII
.
Vſta verò. ] Vſta, vt ſcribit Plini{us} lib.
XXV
. cap.
VI
. caſu reperta eſt, in-
cendio Pyræëi, ceruſſa in orcis cremata. Optima Aſiatica, quæ purpurea appellatur. Fit & cremato ſile marmoroſo, & restincto aceto Sine ea vmbræ non fiunt. Qui lo-
c{us} adiuuat ſententiam, qua pro luteis ſilaceos cuneos interpretati ſum{us}. Sil enim,
quod ochram Græcis eſſe ſuprà dixim{us}, ſi combustum in aceto restinxeris, è lute-
purpureum fiet.
169.
Quomodo fiat ceruſſa, & ærugo, & ſandaracha. #
CAP
. #
XII
.
DE ceruſſa, ærugineq́; quam noſtri ærucam vocant, non
eſt alienum quemadmodum comparetur dicere. Rho-
dii enim in doliis ſarmenta componentes acetum ſuf-
fundunt, & ſupra ſarmenta plumbeas maſſas collo-
cant: deinde dolia operculis obturant, ne ſpiramentum
obturata emittant, poſt certum tempus aperientes in-
ueniunt è maſsis plumbeis ceruſſam. Eadem ratione lamellas æreas collo-
cantes, efficiunt æruginem, quæ æruca appellatur. Ceruſſa verò cum in
fornace coquitur, mutato colore ad ignis incendium, efficitur Sandaracha. Id autem incendio facto excaſu didicerunt homines, & ea multo melio-
rem vſum præſtat, quàm quæ de metallis per ſe nata foditur.
170.
IN CAPVT XII. ANNOTAT.
De ceruſſa. ] Pſimmythium, id eſt cerufſam, laudatißimum in Rhodo tradit
Plini{us} lib.
XXXIIII
. cap. vltimo. fieri autem ramentis plumbi tenuißimis
ſuper vas aceti aſperrimi impoſitis, atque ita distillantib{us}. Quod ex eo cecidit in
ipſum acetum, arefactum molitur, & cribratur, iterum\’ aceto mixto, in pastillos
diuiditur, & in Sole ſiccatur æſtate. Vide reliqua apud Dioſcoridem lib.
V
. cap.
LIII
. & Serapionem, qui omniũ diligentißimè de eare ſcripſit cap.
CCCL XVIII
.
Quam noſtri erucam vocant. ] Hoc loco & paulò pòſt ſcribendum
ærucam cum diphthongo ab ære, vt differat ab eruca inſecto, quod Græci κάμω{ιω}
appellant. Vermicularis enim, quam ἰόμ σκώληκα Dioſcorides nominat, nihil cum
ista habet commune. Illa naſcitur, & ſponte ſe contrahit in vermiculos, vel in eos
fingitur: hæc raſilis tantum eſt, & facticia.
Efſiciunt æruginem. ] Si æris lamin{as}, aut maſſ{as} in dolio ſuper ſarmen-
ta aceto aſperrimo aſperſa compoſueris, vt nullum ſit ſpiramentum, decimo die vbi
dolium aperueris, æruginem inuenies, quam dicim{us} viride æris, ſiue verderis. Fit & laminis æreis ſupra acetum ſuſpenſis in cadis, ne attingant, poſt totidem dies
raſis. Alij delimatam æris ſcobem aceto ſpargunt, verſant\’ ſpathis ſæpi{us} die, do-
nec abſumatur. Eandem ſcobem alij in mortarijs æreis ex aceto terunt. Reliquos
modos, quib{us} fit ærugo, ſcribunt Dioſcorides lib.
V
. cap.
XLV
. & Plini{us} libro
XXXIIII
. cap.
XI
. Eſt & foßilis ærugo ex ærarijs lapidib{us} abraſa, altera per