Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. auri repetitio, loc{us} hic Plinij, menda ne careret. Ita ſcriptum inueni in omnib{us}
codicib{us} manuſcriptis pariter & excuſis. Verùmenimuero emaculabitur, ſi pro
aurum, purum leg{as}, ad hunc modum, ferri lamina, ſi non ſit purum, deprehen-
di illico.

Reſtituat in priſtinum colorem. ] Restituatur, non reſtituat ſcriben-
dum eſt, quandoquidem ad minium, non ad laminam refertur.

Chryſocolla apportatur à Macedonia. ] Dioſcorides libr. V . cap. LIIII . ſcribit Chryſocollam laudatißimam Armeniacam. Et Plin. lib. XXXIII . cap. V . Laudatißimam tradit in Armenia, ſecundam in Macedonia, largißimam
in Hiſpania.

Nominibus ipſis indicatur, quibus in locis procreantur. ] Mi-
niũ Minio Hiſpaniæ fluuio nomẽ dedit, ſi credim{us} Iuſtino lib. XLIIII . Scribit Plin. lib. XXXIII . cap. VII . non ferè aliunde inuehi ad Romanos, quàm ex Hiſpania. Celeberrimum ex Siſaponenſi regione in Bætica, miniario metallo vectigalib{us} Po. Romani, nulli{us} diligentiore cuſtodia. Indicum autem idem autor eſt lib. memorati
cap. VI . ex India apportari, inexploratæ adhuc inuentionis. Veneti endigo vocant,
noſtri, quib{us} chirothecarum ingrat{us} eſt candor, e{as} animi, voluptatis\’ cauſa indi-
co inficiunt, & colorant, indi appellantes. Cærule{us} eſt illi color, verum nigrior. Sed
de eo mox.

165. De colorib{us}, qui arte fiunt. # CAP . # X .

INGREDIAR nunc ad ea, quæ ex aliis generibus
tractationum temperaturis commutata, recipiunt co-
lorum proprietates. Et primum exponam de atra-
mento, cuius vſus in operibus magnas habet neceſsi-
tates, vt ſint notæ, quemadmodum præparentur cer-
tis rationibus artificiorum ad id temperaturæ. Nanq; ædificatur locus, vti laconicum, & expolitur marmore ſubtiliter, & leui-
gatur: ante id fit fornacula habens in laconicum nares, & eius præfurnium
magna diligentia comprimitur, ne flamma extra diſsipetur: in fornace re-
ſina collocatur. Hanc autem ignis poteſtas vrendo cogit emittere per na-
res intra laconicum fuliginem: quæ circa parietem & cameræ curuatu-
ram adhæreſcit: inde collecta partim componitur ex gummi ſubacto ad
vſum atramenti librarii: reliqua tectores, glutinum admiſcentes, in parie-
tibus vtuntur. Si autem hæ copiæ non fuerint paratæ, ita neceſsitatibus
erit adminiſtrandum, ne expectatione moræ res retineantur. Sarmenta
aut tædæ ſchidiæ comburantur, cum erunt carbones, extinguantur. Dein-
de in mortario cum glutino terantur, ita erit atramentum tectoribus
non inuenuſtum. Non minus ſi fex vini arefacta & cocta in fornace fue-
rit, & ea contrita cum glutino in opere inducetur, perquam atramenti

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer