Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. num, hoc ſenſu expostulante. Aurum, inquit, cum in pannum cum viuo argento in-
fuſum erit, compreſſo panno, per ei{us} raritates labente argento, ipſum in panno re-
manet. Niſi intrà pro aduerbio acceptum malis.

163. De minij temperatura. # CAP . # IX .

REVERTAR nunc ad minii temperaturam. Ipſæ
enim glebæ cum ſunt aridæ, pilis ferreis contundun-
tur, & moluntur, & lotionibus & cocturis crebris effi-
citur, vt adueniãt colores. Cum ergo hæc emiſſa erunt,
tunc minium propter argenti viui relictionem, quas
in ſe naturales habuerat virtutes relinquit, & efficitur
tenera natura & viribus imbecilla. Itaq; cum eſt in expolitionibus con-
clauium tectoriis inductum, permanet ſine vitiis ſuo colore. Apertis verò
id eſt periſtyliis, aut exedris, aut cæteris eiuſmodi locis, quo Sol & Luna
poſsit ſplendores & radios immittere, cum ab iis locus tangitur, vitiatur,
& amiſſa virtute coloris, denigratur. Itaque cum & alii multi, tum etiam
Faberius ſcriba, cum in Auentino voluiſſet habere domum eleganter ex-
politam, periſtylis parietes omnes induxit minio, qui poſt dies triginta
facti ſunt inuenuſto varioq́; colore. Itaque primo locauit inducendos
alios colores. At ſi quis ſubtilior fuerit, & voluerit expolitionem minia-
ceam ſuum colorem retinere, cum paries expolitus & aridus fuerit, tunc
ceram Punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam ſeta inducat. Deinde poſtea carbonibus in ferreo vaſe compoſitis, eam ceram apprime
cum pariete calefaciundo ſudare cogat, fiatq́; vt peræquetur. Poſtea cum
candela linteisq́; puris ſubigat, vti ſigna marmorea nuda curantur. Hæc
autem κᾶν{σι}ς Græcè dicitur. Ita obſtans ceræ Punicæ lorica non pati-
tur, nec Lunæ ſplendorem, nec Solis radios lambendo eripere ex his poli-
tionibus colorem. Quæ autem in Epheſiorum metallis fuerunt officinæ,
nunc traiectæ ſunt ideo Romam, quod id genus venæ poſtea eſt inuen-
tum Hiſpaniæ regionibus, ex quarum metallis glebæ portantur, & per
publicanos Romæ curantur. Eæ autem officinæ ſunt inter ædem Floræ
& Quirini. Vitiatur minium admixta calce. Itaque ſi quis velit expe-
riri id ſine vitio eſſe, ſic erit faciundum. Ferrea lamna ſumatur, in ea mi-
nium imponatur, ad ignem collocetur, donec lamna candeſcat, cum è can-
dore color immutatus fuerit, eritq́; ater, tollatur lamna ab igne, & ſirefri-
geratum reſtituatur in priſtinum colorem, ſine vitio ſe eſſe probabit. Sin
autem permanſerit nigro colore, ſignificabit ſe eſſe vitiatum. Quæ ſuc-
currere potuerunt mihi de minio, dixi. Chryſocolla apportatur à Mace-
donia, foditur autem ex his locis, qui ſunt proximi ærariis metallis. Minium & Indicũ nominibus ipſis indicant, quibus in locis procreantur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer