M. VITRVVII POLL.
multis rebus eſt ad vſum expeditum. Neque enim argentum, neque æs
ſine eo poteſt recte inaurari. Cumq́; in veſte intextum eſt aurum, eaq́; veſtis contrita, propter vetuſtatem vſum non habeat honeſtum, panni in
fictilibus vaſis impoſiti ſupra ignem comburuntur. Is cinis coniicitur in
aquam, & additur ei argentum viuum, id autem omnes micas auri corri-
pit in ſe, & cogit ſecum coire: aqua defuſa, cum id in pannum infundi-
tur, & ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter li-
quorem extra labitur, aurum compreſsione coactum intrà, purum in-
uenitur.
162.
IN CAPVT VIII. ANNOTAT.
Ingrediar nunc minij rationes explicare. ] Minium tradit Plini{us}
lib.
XXXIII
. cap.
VII
. eſſe arenæ coccinei coloris tritæ lotam farinam, quod ſub-
ſederit, iterum lauari, id eſſe viſum nonnullis minium optimum, alijs quod prima
lotura fieret. Explodend{us} eorum error eſt, qui Cinnabarim, & minium idem eſſe
crediderunt, etiam ſi Theophrast{us} ob coloris ſimilitudinem non ἄμμιομ, ſed κιν-
νάβα{ει} appellarit, quando Cinnabarim ſcribant Plini{us} dicto cap. Iuli{us} Solin{us},
& Dioſcorides lib.
V
. cap.
LIX
. ſed ex quorundam hic ſententia (quam tamen
damnare videtur, cum de eo non tradiderit libro ſecundo cap. de animalium ſan-
guine, ſed inter metallica recenſeat) ſaniem eſſe draconis eliſi elephantorum mo-
rientium pondere, permixto vtriuſque animalis ſanguine, neque alium eſſe colo-
rem, qui in picturis propriè reddat ſanguinem. vt taceam Cinnabarim plurimum
rei medicæ momenti adferre, cum minium venenum ſit. Arrian{us} certè in periplo
tradit Cinnabari, quod Indicum appellatur, eſſe ex arborib{us} quibuſdam veluti la-
crym{as}: & meo iudicio (ſi in re controuerſa cenſere integrum eſt) haud malè. Nam
& Aloyſi{us} Cadamust{us} nauigationis ſuæ capite quarto, in inſula ſancti port{us}
refert arbores, quæ cæraſo fruct{us} non abſimiles ferant, ſed coloris Veneti, anni tem-
pore ſtato ferro inciſ{as} anno ſequente gummi emittere, quod ahenis decoctum & defecatum ſanguis efficiatur, quem appellant draconis. Quod ad id, quod cina-
brium ſiue cinaprium appellant, attinet, facticium eſſe conſtat, ex argenti viui
partib{us} duab{us}, & ſulphuris parte vna, aut contrà, aut etiam æquis portionib{us}. De qua re ſcripſit Bulcaſis cognomento Seruitor. Metallicum & facticium agno-
uerunt Matthæ{us} Syluatic{us}, & Santes Arduin{us} cap.
VI
. Tractat{us} ſecundi
præclari operis, quod ſcripſit de venenis, quod cum Hali Abbatis libris impreſſum
eſt. Auerrois quinti libri colliget capite
XLIII
. ſanguinem draconis in metallis
collocat. Lege de minio quæ ſcribam capite tertio libri noni.
Agris Epheſiorum Cliuianis. ] In Plinij codice dicto cap. ſcriptum eſt
Cylbianis, & lib.
V
. cap.
XXIX
. cum de Epheſo loqueretur, dicit allui Caystro in
Cylbianis iugis orto: & in fine cap. Cylbianorum populorum meminit.
Crebras emittit lacrymas argenti viui. ] Quatuor eſſe argenti viui
genera animaduerto, natiui duo, & duo facticij. Eſt primum vomica liquoris æter-
ni, ex eo lapide fluentis, qui in argenti venis reperitur, autore Plinio lib.
XXXIII
. cap.
VI
. Secundi generis meminit, quod ſciam, vn{us} hie Vitruui{us}. Colligitur au-