DE ARCHITEC. LIB. VII.
nace cocta, de qua cap.
XII
. inferi{us}, eſt alia foßitia apud Dioſcoridem lib.
V
. cap.
LXXI
. Reperitur autem cum auro & argento in fodinis colore flammeo, vulg{us}
arſenicon rubrum vocat: quod autem mixtum lutei eſt coloris, dicitur auripigmen-
tum, id eſt croceum arſenicon. Eſt & tertium arſenici gen{us}, album, etiam foßi-
tium. Riſagalum autem quod vocant, in genere eſt facticiorum. Fit verò à chy-
mistis arſenico, quod illis abſolute eſt album & natiuum, & auripigmento, quod
croceum arſenicum illis eſt, æquis portionib{us} mixtis & ſublimatis.
Proximè flumen Hypanim habet metallum. ] Metallum vocabu-
lum eſt ωολύσΗμομ. Significat enim metallicam fodinam vt apud Ptolemæum
geographiæ libro ſeptimo, in Chalcitide æris metalla, & Plinium non ſemel libro
XXXIIII
. & apud eundem Plinium lib.
XXXVIII
. æraria & argentaria
metalla, & alibi. Significat etiam venam ex qua excoquitur metallum, & ipſum
excoctum. Eſt & aliorum foßilium fodina: ex hoc loco Sandarachæ, & capite no-
no Minij, vti apud Dioſcoridem libro quinto, cap.
LIX
. & cap.
LX
. quomodo He-
rodot{us} dixerat, ſalis in Libya circa Atlantem eſſe metallum, & poſt hos Strabo li-
bro quinto lapidis Tiburtini in Italia, & Oneſicrit{us} rubricæ in Carmania. Et Lu-
can{us} ait, Silicum laſſata metallis. Dixiſſe autem Græcos metalla, quod vbicunque
vna inuenta vena eſt, non procul inuenitur alia autor eſt Plini{us} lib.
XXXIII
. cap.
VI
. hoc eſt quòd ἄλλομ μετὰ ἄλλομ inueniatur.
161.
De minij rationib{us}. #
CAP
. #
VIII
.
INGREDIAR nunc minii rationes explicare. Id
autem agris Epheſiorum Cilbianis primum memora-
tur eſſe inuentum, cuius & res, & ratio ſatis magnas ha-
bet admirationes. Foditur enim gleba, quæ Anthrax
dicitur, antequam tractationibus ad minium perue-
niat, vena vti ferreo magis ſubrufo colore, habens circa
ſe rubrum puluerem. Cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras
emittit lacrymas argenti viui, quæ à foſſoribus ſtatim colliguntur. Hæ
glebæ cum collectæ ſunt in officinam, propter humoris plenitatem con-
iiciuntur in fornacem, vt interareſcant, & is qui ex his ab ignis vapore
fumus ſuſcitatur, cum reſedit in ſolum furni, inuenitur eſſe argentum vi-
uum. Exemptis glebis, guttæ eæ, quæ reſidebunt, propter breuitates non
poſſunt colligi: ſed in vas aquæ conuerruntur, & ibi inter ſe congruunt,
& vnà confunduntur. Eæ autem cum ſint quatuor ſextariorum menſu-
ræ, cum expenduntur, inueniuntur eſſe pondo centum. Cum in aliquo va-
ſe eſt conſuſum, ſi ſupra id lapidis centenarii pondus imponatur, natat in
ſummo: neque eum liquorem poteſt onere ſuo premere, nec elidere, nec
diſsipare: centenario ſublato, ſi ibi auri ſcrupulum imponatur, non nata-
bit, ſed ad imum per ſe deprimetur. Ita non amplitudine ponderis, ſed
genere ſingularum rerum grauitatem eſſe non eſt negandum. Id autem