Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ſit Pandulph{us} Collenuci{us} Piſauren. Iuriſcon. in ſcripta aduerſ{us} Leoniceni accuſa-
tionem Pliniana defenſione. Lemnia lota in tres differenti{as} ſecernebatur. Nam
ſummum atque item imum, quòd illud aquoſum, hoc terreum eſſet, reijciebantur,
quod lutum medium erat, exſiccatum imagine ſignabatur. Vt ſit ſine dubio, quæ
bol{us} Armenia orientalis falsò hacten{us} in officinis credita eſt, terra Lemnia, cum
illa non ex Armenia, ſed Lemno Aegei maris inſula, nunc Stalimene dicta, adue-
hatur, & à terra, qua etiam nunc Lemno aduecta ſigillata vtimur, ſolum differat,
quòd videntur admixta fuiſſe ſabulonis grana, vt commodi{us} ſigillo inſigniretur. Id quod monuit Antoni{us} Muſa Braſauol{us}, & nos Venetijs probauim{us}. Aliter
tamen Aloyſio Mundellæ in epistolis medicinalib{us} viſum eſt. Sed lege Dioſcori-
dem lib. V . cap. LXIII . & Galenum dicto ſimplicium medicamentorum lib. IX . nam inter eos non omni ex parte conuenit. In Nicandri theriacis reperio λΗμνίδα,
μίλτομ dici pro Lemnia ſphragide. Et in verſib{us} Andromachi vetustißimi poetæ,
apud Galenum libro de theriaca ad Piſonem.

Parætonium verò. ] Parætoniũ à loco Aegypti, vnde foditur, nomen habet: fieri ſcribit Plin. lib. XXXV . cap. VI . ex ſpuma maris ſolidata cum limo è candi-
dis colorib{us} pinguiſsimum, & tectorijs tenacißimum propter leuorem. Quod etiam
dixerat lib. XXXIII . cap. V . Quòd ſi verum eſt, vt certè eſt, non potuit è ſpuma
maris fieri, alioquin ſalſugine ſua tectorijs erat futura ineptißima. Poti{us} igitur
credendum ex pinguib{us} ſaxis ſolutis oriri.

Eadem ratione melinum. ] Melinum (meliam vocat Theophraſt{us}) & ipſum candidum eſt, optimum in Melo inſula, autore Plinio lib. XXXV . cap. VI . & VII . Melinum colorem Latinos giluum appellare testimonio eſt Serui{us} Georg. lib. III . & Gelli{us} noctium Atticarum lib. XIII . cap vltimo, quo loci aliqui le-
gunt medium. In florib{us} pro luteo dici Dioſcoridi, & cæteris animaduerti. Sed
& idem Dioſcorides libro quinto ochram probat μΗλίνΗμ {δι}ιόλχ, vndi luteam ſi-
gnificans. Meminit Paul{us} Iuriſconſult{us} Pandect. lib. XXXII . de legatis III . melini coloris. Et Galen{us} lib. II . de compoſitione medicamentorum ſecundum ge-
nera docet, quæ dicantur melina emplastra, ea ſcilicet, in quorum coctione ærugo
admiſcetur. Si enim viridi colore vnguentum permanere quis velit, non oportet
æruginem cum cæteris ſuper ignem coituris committere, ſed tum demum, cum in
mortario coierunt, admiſcere. Existimantur appellata, quòd cotonei mali referant
colorem.

Creta viridis. ] Ea eſt, quantum conijcere poſſum, quam Veneti terram vi-
ridem appellant.

Hanc autem Græci θεο{δι}ότιομ vocant. ] Videtur Plini{us} neſcio quàm
rectè lib. XXXV . cap. VI . id ceruſſæ tribuiſſe. Eſt & colos (inquit) terti{us} è can-
didis ceruſſæ, cui{us} rationem in metallis dixim{us}. Fuit & terra per ſe in Theodoti
fundo inuenta Smyrnæ, qua veteres ad nauium pictur{as} vtebantur. Nunc omnis
ex plumbo & aceto fit.

Auripigmentum, quod ἀσένιΗομ Græcè dicitur. ] Auripigmen-
tum ſcribit Plini{us} lib. XXXIII . cap. IIII . in Syria fodi pictorib{us} in ſumma
tellure, auri colore, ſed fragili, lapidum ſpecularium modo. Non tam differre à
Sandaracha, re ipſa quàm colore videtur. Nam præter eam, quæ fit ceruſſa in for-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer