DE ARCHITEC. LIB. VII.
ſunt ſile, non illo quidem Attico, ſed quod proxime accederet ad Ochræ colorem. Nam ſil Atticum arbitramur coloris eſſe purpurei violacei, qui & ianthin{us} di-
citur. Scribit enim Vitruui{us} capite vltimo hui{us} libri, Attici ſilis colorem effici
trita creta perfuſa & macerata in aqua, in qua conferbuerint violæ, & expreſſæ
ſint. Ne verò de luteis violis quis intelligere poßit, facit quod docet aliquot modos
faciendi purpurei coloris. Sanè Georgi{us} Agricola in Bermanno dialogo, ex Hermo-
lao Barbaro existimat id Latinis eſſe Sil, quod Græcis ὦχρα. Et Hermola{us} fatetur
ſe aliquando deceptum, qui putarit cæruleum & Sil idem eſſe. Quorum ſententia
ſi vera eſt, vt vera videtur, loci hui{us} ſenſ{us} hic erit, Præcipuam & præcellentem
fuiſſe antiquis copiam Silis, id eſt Ochræ, tum ſcilicet cum Atticæ habendæ, quæ
erat optima, facult{as} eſſet: ſuo tempore aliam fuiſſe rationem, cum adferri illa de-
ſijſſet, vti ceptum deteriore, Italica ſcilicet: inuentam enim tunc ætatis in multis lo-
cis, etiam in Italia. Vt Latino nomine Silis expreſſerit quod antè Græco Ochræ. Illùd
autem certe me torquet, quod Dioſcorides Ochram commendat vndique melinam,
& genere Atticam, Vitruui{us} verò ſilis Attici colorem fuiſſe purpureum innuit. Si extarent tabulæ Polygnoti aut Myconis, quos primos inſtituiſſe pingere ſile Atti-
co duntaxat tradit Plini{us} capite vltimo
[?]
libri triceſimitertij, aut Apellis, Echio-
nis, Melanthij´ue, Nicomachi´ue, clarißimorum pictorum, quos idem ſcribit libri tri-
ceſimiquinti capite ſeptimo, quatuor colorib{us} ſolis immortalia illa ſua opera feciſſe,
ex albis melino, ex ſilaceis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento,
ſi inquam eorum tabul{as} haberem{us} aliqu{as}, non eſſet operoſum ſecundum alterum
litem dare. Ochræ quidem certe Atticæ meminit Celſ{us} lib.
V
. cap.
XVIII
. in ma-
lagmate aduerſ{us} panum, & phymata.
Item rubricæ copioſe. ] Nihil neceſſe eſt admonere rubricam terram
eſſe rubram, qua pictores, & fabri materiary vtuntur. Quæ autem hîc de ipſa ſcri-
buntur, ea de Sinopide tradit Plini{us} lib.
XXXV
. cap.
VI
. Sinopis, inquit, inuenta
eſt primum in Ponto, inde nomen à Sinope vrbe. Naſcitur & in Aegypto, Baleari-
b{us}, Africa, ſed optima Lemno, & in Cappadocia effoſſa è ſpeluncis. Quod autem ad-
dit Cappadociam prætermiſſam à Vitruuio, non vn{us} id facit. Nam & Strabo lib.
XII
. ſcribit rubricam Sinopicam naſci in Cappadocia, & Dioſcorides lib.
V
. cap.
LXI
. Palmam verò Lemnia fert, quòd ſit rubore minio proxima.
Non minus etiam Lemno. ] Quòd de colorib{us} loquatur, apparet de ea
tantum intelligere, quæ μίλτ{ος} λΗμία hoc eſt rubrica Lemnia vocatur. In Lemno
enim Aegei maris inſula, ad Hephæstiada vrbem occidentem ſpectantem, in colle
quodam triplici reperiebatur terra differentia, vt apud Galenum libro nono ſim-
plicium medicamentorum legim{us}. Erat enim, cui Dianæ ſigillum imprimebatur,
quæ Lemnia ſphragis dicebatur. Erat miltos Lemnia τεκτονικΗ, rubrica fabrilis, qua
potißimum vtebantur fabri, ſed & pictores. Erat & tertij generis terra exterſo-
ria, qua vtebantur linteis & vestib{us} abluendis. Existimauit Plini{us} dicto capite
VI
. rubricam Lemniam non niſi ſignatam venundari, vnde & ſphragis appellare-
tur. Decept{us}, qui putarit eandem eſſe rubricam Lemniam, & Lemniam ſigillatam,
cum hæc ſit terra diuerſa à rubrica, vel autore Galeno libro antidoton primo, & aperti{us} dicto libro ſimplicium medicamentorum nono. Tametſi Paul{us} Aegineta
lib.
VII
. Lemniæ milti appellatione ſigillatam intelligat, & Plinij partes tutat{us}