Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. Cum ibi vena forte inueniretur, nihilominus vti argentum perſequeban-
tur. Itaque antiqui egregia copia ſilis ad politionem operum ſunt vſi. Item rubricæ copioſe multis locis eximuntur, ſed optimæ paucis, vti
Ponto Sinope, & Aegypto, in Hiſpania Balearibus, non minus etiam
Lemno, cuius inſulæ vectigalia, Athenienſibus Senatus populusq́; Roma-
nus conceſsit fruenda. Parætonium verò ex ipſis locis, vnde foditur, ha-
bet nomen. Eadem ratione Melinum, quod eius vis metalli inſulæ Cy-
cladi Melo dicitur eſſe. Creta viridis item pluribus locis naſcitur, ſed opti-
ma Smyrnæ. Hanc autem Græci θεο{δι}ότιομ vocant, quod Theodotus no-
mine fuerat, cuius in fundo id genus cretæ primum eſt inuentum. Auri-
pigmentum, quod ἀρ{δέ}νιηομ Græcè dicitur, foditur Ponto. Sandaraca
item pluribus locis, ſed optima Ponto, proxime flumen Hypanim habet
metallum. Aliis locis, vt inter Magneſiæ & Epheſi fines, ſunt loci vnde
effoditur parata, quam nec molere, nec cernere opus eſt, ſed ſic eſt ſubtilis,
quemadmodum ſi qua eſt manu contuſa & ſubcreta.

160. IN CAPVT VII. ANNOTAT.

Colores alij ſunt, qui perſe certis locis procreantur. ] Colorum
aliqui ſunt natiui, id eſt, vt vulg{us} vocat, minerales, qui fodiuntur: quos numerat
Plini{us} lib. XXXV . cap. VI . ſinopim, rubricam, parætonium, erethriam, & auri-
pigmentum. Alij ſunt factitij, qui mixtura & arte finguntur. De ijs, qui naſcun-
tur, hoc cap. & proximis duob{us} loquitur: de alijs, qui fiunt, reliquis capitib{us}
ſermo erit.

Vti quod Græcè ὦχρα dicitur. ] Ochra lutea eſt, quod & nomen in-
dicat, ſed cum vritur, fit rubra, restincta verò aceto purpurea Scribit Plini{us} di-
cto cap. VI . Ochram etiam fieri exusta rubrica in ollis nouis, luto circunlitis. Nam
& in Topaɀio inſula rubri maris naſci, idem ex auto [?] ritate Iubæ refert. Quo in loco
deſidero in Plinio diligentiam. fit enim fabrilis rubrica ex Ochra, non Ochra ex ru-
brica, vti eſt apud Theophrastum πε{εί} λίθωμ, & Dioſcoridem libri quinti, cap. LXII . quem de Ochra cap. LVIII . legito. Fortè ſcripſerat, Ex ea exusta fit ru-
brica: ne vir ille doctißim{us} falſa præcipere videatur. Niſi existimam{us} virum Se-
natoriæ dignitatis, in\’ Reipub. munerib{us} occupatum, ſucciſiuis horis vix potuiſſe
quot excerpſit deſcribere.

Tunc ſpecus ſub terra fodiebantur. ] Metallici puteos cum Plinio li-
bro trigeſimotertio capite ſexto appellant, quos in Germania audio ad quingentorum
paſſuum altitudinem eſſe effoſos, id eſt, altos pedes ter mille ſeptingentos & quin-
quaginta.

Egregia copia ſilis. ] Silis præcipua tria genera apud Plinium reperio li-
bro XXXIII . cap. XII . Atticum, marmoroſum, & preſſum ſiue Scyricum, pro-
prie\’ limum eſſe. Adferri ibidem tradit ex Achaia, atque item è Gallia quod lu-
cidum vocetur, cui{us} meminit lib. XXXV . cap. VI . Paulò antè indicauim{us} ex
hoc loco existimare nos ſil lutei eſſe coloris. Cum enim Ochra Attica carerent, vſi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer