Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. vmbella erat expreſſa, & extans muſca. Conclamatum ſtatim, inventum non quod
pueri clamitant in faba, vt eſt in prouerbio, muſcarios eſſe Vitruuianos clauos reper-
tos. Et tantum valuit rei nouit{as}, vt plurimi amplexi ſint, tantiſper dum demon-
ſtro multo aliorſum tractum eſſe à Vitruuio vocabulum.

Iterum luto induto. ] Scribendum inducto. Eſt autem inducere, tectorium
addere. Inducuntur calx, gypſum, arenatum, marmoratum, & ſimilia trulla, colo-
res verò & cera penicillo. Dicuntur etiam decreta, & ſcripta, atque eiuſmodi, in-
ducta pro abolitis, & obliteratis, quòd atramento inducto deleantur.

Necſegmina, nec rimam. ] Cum dicit rimam, quid per ſegmina volue-
rit intelligi, ostendit, à ſecando formato vocabulo.

153. De politionib{us} in humidis locis. # CAP. IIII.

QVIBVS rationibus ſiccis locis tectoria oporteatfieri
dixi, nunc quemadmodum humidis locis politiones
expediantur, vt permanere poſsint ſine vitiis, expo-
nam. Et primum conclauibus, quæ plano pede fuerint,
ab imo pauimento alte circiter pedibus tribus, pro are-
nato teſta trulliſſetur, & dirigatur, vti eæ partes tecto-
riorum ab humore ne vitientur. Sin autem aliquis paries perpetuos ha-
buerit humores, paulum ab eo recedatur, & ſtruatur alter tenuis diſtans
ab eo, quantum res patietur, & inter duos parietes canalis ducatur inferior
quàm libramentum conclauis fuerit, habens nares ad locum patentem. Item cum in altitudinem perſtructus fuerit, relinquantur ſpiramenta. Si enim non per nares humor, & in imo, & in ſummo habuerit exitus, non
minus in noua ſtructura ſe diſsipabit. His perfectis paries teſta trulliſſe-
tur, & dirigatur, & tunc tectorio poliatur. Si autem locus non patietur
ſtructuram fieri, canales fiant, & nares exeant ad locum patentem. De-
inde tegulæ bipedales ex vna parte ſupra marginem canalis imponan-
tur, ex altera parte beſſalibus laterculis pilæ ſubſtruantur. In quibus dua-
rum tegularum anguli ſedere poſsint, & ita à pariete eæ diſtent, vt ne
plus pateant palmum: deinde inſuper erectæ hamatæ tegulæ ab imo ad
ſummum parietem figantur, quarum interiores partes curioſius picen-
tur, vt ab ſe reſpuant liquorem. Item in imo & in ſummo ſupra came-
ram habeantſpiramenta. Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur,
vti trulliſſationem teſtaceam non reſpuant. Nanq; propter ieiunitatem,
quæ eſt à fornacibus excocta, trulliſſationem non poſſunt recipere, nec
fuſtinere, niſi calx ſubiecta vtraſq; res inter ſe conglutinet, & cogat coire. Trulliſſatione inducta pro arenato teſta dirigatur, & cætera omnia (vti
ſuprà ſcripta ſunt in tectoriorum rationibus) perficiantur. Ipſi autem po-
litionis eorum ornatus proprias debent habere decoris rationes, vti & ex
locis aptas, & ex generum diſcriminibus non alienas habeant dignitates.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer