Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VII. cap. X . ſi modo germana eſt Plinij ſcriptura. Suſpecta enim mihi eſt (plurimis li-
bris non prima, ſed quinta inſtexione finientib{us}) vt ferè tot{us} codex, omnib{us} pro
libidine emendantib{us}, & manuſcripta exemplaria manuſcriptis obtendentib{us}. Qua in re ſubit mirari quorundam religionem, quib{us} pluris eſt ſuorum librorum
obtrudere mer{as} nug{as}, quàm aliorum, hoc eſt emendatorum ſectari diligentiam,
ne ſcilicet parum videantur antiquitatis ſtudioſi. At is̃tud eſt omnia perturbare,
omnia in controuerſiam vocare. O bellos antiquarios, ſi dijs placet, quaſi verò non
præstiterit à ratione, quàm ab vllis condicib{us} aut opinione ſtare.

Cultellíque lignei in eas configantur. ] Sunt verucula lignea, qui-
b{us} transfiguntur tomices, veluti ſpathellæ.

Imum cœlum earũ trulliſſetur. ] Id eſt gypſo inducatur Aliàs eſt trul-
liſſatio trulla cuiuſcunque tectorij inductio Sed quòd paulò pòſt gypſi meminit, ceu
non admiſcendi coronis, credidim{us} ipſarũ camerarum primam inductionem gypſo
fieri, atque ita trulliſſationem interpretati ſum{us}. Hic tamen (niſi fallor) Loc{us} oc-
caſionem dedit Budæo viro alioquin indicio acerrimo, & nostræ Galliæ ornamento,
ſuſpicandi trulliſſationem fieri gypſo, ceu ea ſemper eiuſmodi eſſet. Verùm potuit eum
admonuiſſe loc{us} ex proximo ſtatim capite, pro arenato testa trulliſſetur, & lib. V . cap. X . primum testa cum calce trulliſſetur.

Sub eas coronæ ſunt ſubijciendæ. ] Ornamentum eſſe camerarum
coron{as} apertißimè ostendit capite quarto, cum ait. Nec camerarum coronario opere
ſubtilis ornat{us}. De cælatarum generib{us} ſcripſi libri primi cap. primo.

In híſque minime gypſum debet admiſceri. ] Plini{us} tamen libro
XXXVI . cap. XXIIII . gypſum dicit coronis eſſe gratißimum. Proxima verò
calci res gypſum fit ex cocto lapide, & è terra foditur, vt in Cypro. Præter id
quod denſum eſt, vidi du{as} ſpecies, non dißimiles alabaſtritæ, ſcagliolam Itali, quaſi
dicant ſquameolam, vtran\’ vocant, quòd veluti ſquamis constent, ſed vnamaio-
rib{us}, altera minorib{us}. Hac non niſi ad gypſum vtuntur, illam etiam ſecant in
crust{as} ad tectoria, & obducend{as} vitri loco feneſtr{as}, quod pellucida ſit, vnde & ſpecularis lapidis nomine intellecta, & ab aliquib{us} in aluminib{us} habita. Multi-
plici in Germania reperitur coloris differentia. Eſt candidum, in candido cine-
reum, cinereum nigris maculis interſtinctum, cinereum tantum, ſubruffum, & viride.

Vbi minime fumus eſt, nec fuligo poteſt nocere, ibi cælatæ
ſunt faciendæ. ] Loc{us} hic, ſi non & antiquorum ædificia, in quib{us} nulla ſunt
vestigia, argumento eſſe poßit cubicula conclauiáue non habuiſſe ſpiracula, ſiue
gul{as}, vnde fum{us} exiret, quæ vulgò camini dicuntur. Latinè verò infumibula
nominari poſſe plerique omnes conſentiunt. Camin{us} enim luculent{us} Ciceroni ſe-
ptimo familiarium alibi erat, & aliud: vti & in illo Suetonij in Aulo Vitellio, Fla-
grante triclinio ex conceptu camini. Inde puto antiquos ligna amurca maceraſſe,
vt ſine fumi tædio arderent, quod ſcribit Cato de rustica re cap. CXXX . à quo
ἀκαπνα vocata, nam καωνὸς fumum ſignificat. Eorum præter alios meminit
Galen{us} libro primo antidoton. Quin & ſi quis diligenti{us} erit in Romanorum mo-
nimentis verſat{us}, intelliget paruo negotio, quomodo ſibi à frigore prudentes illi & benè conſulti, cauerent. In ſubterranea ſcilicet ſtructura fornix erat oblong{us}, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer