Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ducta materia, non modo fiunt rimoſa, ſed etiam celeriter euaneſcunt. Quæ autem fundata arenationis & marmoris ſoliditate ſunt craſsitudine
ſpiſſa, cum ſunt politionibus crebris ſubacta, non modo fiunt nitentia, ſed
etiam imagines expreſſas aſpicientibus ex eo opere remittunt. Græco-
rum verò tectores non ſolum his rationibus vtendo faciunt opera firma,
ſed etiam mortario collocato, calce & arena ibi confuſa, decuria homi-
num inducta ligneis vectibus pinſant materiam, & ita ad certamen ſub-
acta tunc vtuntur. Itaque veteribus parietibus nonnulli cruſtas exciden-
tes pro abacis vtuntur: ipſaq́; tectoria abacorum, & ſpeculorum diuiſio-
nibus, circa ſe prominentes habent expreſsiones. Sin autem in cratitiis te-
ctoria erunt facienda, quibus neceſſe eſt etiam in arrectariis, & tranſuerſa-
riis rimas fieri (ideo quod luto cum liniuntur, neceſſario recipiunt hu-
morem, cum autem areſcunt extenuati, in tectoriis faciunt rimas) id vt
non fiat, hæc erit ratio. Cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in
eo opere cannæ clauis muſcariis perpetuæ ſigantur, deinde iterum luto
inducto ſi priores tranſuerſariis arundinibus fixæ ſunt, ſecundæ erectis fi-
gantur: & ita (vti ſuprà ſcriptum eſt) arenatum, & marmor, & omne
tectorium inducatur. Ita cannarum duplex in parietibus ordinibus tranſ-
uerſis fixa perpetuitas, nec ſegmina, nec rimam vllam fieri patietur.

152. IN CAPVT III. ANNOTAT.

Cum ergò camerarum poſtulabit ratio. ] Cameræ autore Seruio
Georg. III . dictæ ſunt à camuro, id eſt curuo. Nos à Græco poti{us} ducim{us}. Nam κα-
μαρὰς id gen{us} ſtru-
cturæ ab Architectis
appellari docet Galen{us}
lib. VIII . de vſu par-
tium corporis. Earũ ſpe-
cies ſunt, testudo, et he-
miſphæriũ, de quib{us} di
xi lib. V . cap. X . & for-
nix, quæ oblonga & in
arcũ curuaeſt, quo ge-
nere in hypogeis, et cry-
ptoporticib{us} vtuntur. Eſt et gen{us} apud Ita-
los nõ inuenuſtũ, nec in-
utile, quod à forma lu-
nulatũ vocant, quartæ
ſcilicet testudinis par-
tes. Eo ſolẽt delũbata for
nix, et hemiſphæriũ he
beti{us} caſtigati{us}´ue cir
cũſepiri, ſiue circũcĩgi.

152.1.

Figure 1. Teſtudo.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer