Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VII. non patiatur vno tenore opus inareſcere. Etiamq́; cauendæ ſunt in ca-
meris priſcorum diſpoſitiones, quod earum planitiæ coronarum graui
pondere impendentes, ſunt periculoſæ. Coronarum autem aliæ ſunt pu-
ræ, aliæ cælatæ. Conclauibus, aut vbi ignis aut plura lumina ſunt ponen-
da, puræ fieri debent, vt eæ facilius extergeantur. Inæſtiuis & exedris,
vbi minime fumus eſt, necfuligo poteſt nocere, ibi cælatæ ſunt faciendæ. Semper enim album opus, propter ſuperbiam candoris, non modo ex pro-
priis, ſed etiam ex alienis ædificiis concipit ſumum. Coronis explicatis
parietes quàm aſperrime trulliſſentur, poſtea autem ſupra trulliſſatione
ſubareſcente deformentur directiones arenati, vti longitudines ad regu-
lam & lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam reſpon-
dentes exigantur. Nanqueſic emendata tectoriorum in picturis erit ſpe-
cies. Subareſcente iterum, ac tertio inducatur: ita quo fundatior erit ex
arenato directura, eo firmior erit ad vetuſtatem ſoliditas tectorii. Cum ab
arena præter trulliſſationem, non minus tribus coriis fuerit deformatum,
tuncè marmoreo grano directiones ſunt ſubigendæ, dum ita materies
temperetur, vti cum ſubigitur non hæreat ad rutrum, ſed purum ferrum
è mortario liberetur. Grano inducto & inareſcente, alterum corium
mediocris dirigatur: id cum ſubactum ſuerit, & bene fricatum, ſubtilius
inducatur. Ita cum tribus coriis arenæ, & item marmoris ſolidati parie-
tes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in ſe recipere poterunt. Sed
& baculorum ſubactionibus fundatæ ſoliditates, marmorisq́; candore fir-
mo leuigatæ, coloribus cum politionibus inductis, nitidos expriment
ſplendores. Colores autem vdo tectorio cum diligenter ſunt inducti, ideo
non remittunt, ſed ſunt perpetuo permanentes, quod calx in fornacibus
excocto liquore, & facta raritatibus euanida ieiunitate coacta corripit in
ſe, quæ res forte eam contigerunt: mixtionibusq́; ex aliis poteſtatibus col-
latis ſeminibus ſeu principiis, vna ſolideſcendo in quibuſcunque mem-
bris eſt formata, cum fit arida, redigitur, vti ſui generis proprias videatur
habere qualitates. Itaque tectoria quæ recte ſunt facta, neque vetuſtati-
bus fiunt horrida, neque cum extergentur, remittunt colores, niſi ſi pa-
rum diligenter, & in arido fuerint inducti. Cum ergo ita in parietibus te-
ctoria facta fuerint (vti ſuprà ſcriptum eſt) & firmitatẽ, & ſplendorem, & ad vetuſtatem permanentem virtutem poterunt habere. Cum verò vnũ
corium arenæ, & vnum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius
minus valendo faciliter rumpitur, nec ſplendorem politionibus, propter
imbecillitatem craſsitudinis, proprium obtinebit. Quemadmodum enim
ſpeculum argenteum tenui lamella ductum, incertos & ſine viribus ha-
bet remiſsiores ſplendores: quod autem è ſolida temperatura ſuerit fa-
ctum, recipiens in ſe firmis viribus politionem, fulgentes in aſpectu, cer-
tasq́; conſiderantibus imagines reddit. Sic tectoria, quæ ex tenui ſunt

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer