Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Ne commíſceantur aſſes æſculíní quernís. ] Palladi{us} lib. I . cap. IX . ita hoc expreßit. Deinde vt axes quernæ cum æſculeis non miſceantur. Nam
querc{us} humore concepto, cum ſe cœperit ſiccare, torquebitur, & rim{as} in pauimen-
to faciet, æſcul{us} autem ſine vitio durat. Sed ſi quercu ſuppetente æſcul{us} deſit, ſub-
tiliter querc{us} ſiccetur, & tranſuerſ{us}, atque direct{us} duplex ponatur ordo tabu-
larum, clauis frequentib{us} fix{us}.

Nanque de cerro aut fago ſeu farno nullus ad vetuſtatem
poteſt permanere. ] Palladi{us} memorato loco dicit h{as} arbores diutißimè du-
rare, ſtratis paleis vel filice. Farnum autem etiam hodie vocat Italia de genere
quercuum arborem.

Coaſſatíoníbus factís ſi erít filex. ] In Plin. lib. XXXVI . cap. XXV . vbi eandem rem tradit, mendoſe ſcriptum eſt ſilice pro filice: vt in Vitruuianis ali-
quot codicib{us} ſilex pro filex, quæ eadem dicitur filix. Ei{us} duo eſſe genera ſcribit
Plini{us} lib. XXVII . cap. IX . A filice filectum, vti à carice carectum, & fili-
cati calices, filicatæ\’ pateræ. Cicero in paradoxis, Min{us}´ne grat{as} dijs immor-
talib{us} capedines ac fictiles vrnul{as} fuiſſe, quam filicat{as} aliorum pater{as} arbitra-
mur? Sext{us} Pompei{us} interpretatur ad filicis ſpeciem cælat{as}. Idem à filice fili-
cenes dictos prodit malos, & nulli{us} vſ{us}.

Ne mínore ſaxo, quàm quí poſsít manum ímplere. ] Facile eſt
vel indoctißimo iudicare, ſcribendum eſſe, quàm quod. Niſi forte pro aduerbio in-
terpretari quis maluerit. Quod haud ſcio an alibi apud Vitruuium reperi{as}, apud
alios certe frequentißimè.

Rudus ſí nouum erít, ad tres partes vna calcís míſceatur. ]
Palladi{us} lib. I . cap. IX . Statuminabis rud{us}, id eſt ſaxi contuſi du{as} partes, & cum vna calcis temperatæ conſtitues.

Sí redíuíuum fuerít. ] Id eſt è veteri renouatum. Vtuntur enim ad pa-
uimenta duplici rudere, nouo, quod fit è lapide tunc primum contuſo, aut testis, ad-
dita vna parte calcis ad du{as}. Vetere ſiue rediuiuo ex pauimentis, aut ædificijs di-
rutis, in quo miſcendo min{us} op{us} eſt calcis, ſed ad quinque ſufficiunt partes duæ.

Decuríj́s ínductís. ] Id eſt inducta hominum decuria ſiue multitudine
qui ligneis vectib{us} pinſant, & ſubigant materiam, vt mox cap. III . Pudet quen-
quam repertum eſſe, qui pro baculis decuri{as} accept{as} eſſe ſcriberet.

Craſsítudíne ſít dodrantís. ] Nouem pollicum. Nam pollex vncia eſt, id
eſt pars pedis duodecima.

Inſuper ex teſta nucleus índucatur. ] Nucleum vocat maximè reſi-
ſtentem crustam, ſiue corium, id eſt medium ſiue interi{us} pauimentum. Italum
vulg{us} animam appellat.

Síue ſectílíbus, ſeu teſſerís. ] Pauimenta, à pauiendo, id eſt feriendo, di-
cta, vt ipſum inſtrumentum pauicula vocatur, principio picta fuerunt, postea fa-
cta ſunt lithostrota, id eſt lapillis ſtrata, quorum fit mentio apud Varronem lib. III . rei rusticæ, cap. I . & Plinium lib. XXXVI . cap. XXV . Per ſectilia intelligo ſe-
ct{as} paru{as} crust{as}, in varios interdum colores, id eſt op{us} amuſſeatum, ſiue mu-
ſeacum, ſiue muſiuum, vt Spartian{us} in Peſcennio dicit, & D. Augustin{us} libro
de ciuitate dei XVI . capite octauo: vulgò Muſaicum vocam{us}: per teſſer{as} autem,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer