Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. uigationibus & polituris cum fuerint perfecta) incernatur marmor, & ſupra loricæ ex calce & arena inducantur. Sub dio verò maxime idonea
faciunda ſunt pauimenta, quod contignationes humore creſcentes, aut
ſiccitate decreſcentes, ſeu pandationibus ſidentes, mouendo ſe, faciunt vi-
tia pauimentis. Præterea gelicidia & pruinæ non patiuntur ea integra
permanere. Itaque ſi neceſsitas coëgerit, vt minime vitioſa fiant, ſic erit
faciundum. Cum coaxatum fuerit, ſuper altera coaxatio tranſuerſa ſter-
natur, clauisq́; fixa duplicem præbeat contignationi loricationem: dein-
de ruderi nouo tertia pars teſtæ tuſæ admiſceatur, calcisq́; duæ partes ad
quinque mortarii mixtionibus præſtent reſponſum. Statuminatione fa-
cta, rudus inducatur, idq́; pinſum abſolutum ne minus pede ſit craſſum. Tunc autem nucleo inducto (vti ſuprà ſcriptum eſt) pauimentum è teſ-
ſera grandi circiter binum digitum cæſa ſtruatur, faſtigium habens in pe-
des denos, digitos binos: quod ſi bene temperabitur, & recte fricatum
fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum. Vtiautem inter coagmenta mate-
ries ab gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis ante hyemem ſaturetur,
ita non patietur in ſe recipere gelicidii pruinam. Sin autem curioſius vi-
debitur fieri oportere, tegulæ bipedales inter ſe coagmẽtatæ ſupra rudus
ſubſtrata materia collocentur, habentes ſingulis coagmentorum fronti-
bus exciſos canaliculos digitales: quibus iunctis impleantur calce ex oleo
ſubacta, confricenturq́; inter ſe coagmenta compreſſa. Ita calx, quæ erit
hærens in canalibus, dureſcendo, non patietur aquam, neque aliam rem
per coagmenta tranſire. Cum ergo ſuerit hoc ita perſtratum, ſupra nu-
cleus inducatur, & virgis cædendo ſubigatur. Supra autem ſiue ex teſſe-
ra grandi, ſiue ex ſpica teſtacea ſtruantur, faſtigiis, quibus eſt ſuprà ſcri-
ptum, & cum ſic erunt facta, non cito vitiabuntur.

148. IN CAPVT I. ANNOTAT.

Et índucatur cum ſtatumíne rudus. ] Statumen dicitur, quicquid
prθ fulcimento ſternitur, id eſt pauimentorum imum ſtratum, inductionis corium
imum. Fieri ſtatumen debere in pauimentis non minore ſaxo, quàm quod poßit ma-
num implere, paulò pòſt tradit.

Síaut omnís. ] Non dubito quin ſcribendum ſit, Sin autem omnis, ſententiæ
ita postulante, & adiuuantib{us} aliquib{us} libris.

Fíſtucatíoníbus cum magna cura ſolídetur. ] Id eſt palationib{us},
palis aut ſublicis vſtulatis conſixis, & machinis adactis. Aut ſimpliciter intellige
ſolum fistuca exæquari & firmari: quod Plini{us} tradit libri XXXVI . cap. XXV . qua in ſignificatione ſuprà vſ{us} eſt lib. III . cap. III . & infrà lib. X . cap. III .

Pandatíone ſídentíbus. ] Hoc ipſo in capite paulò mox, Contignationes
humore creſcentes, aut ſiccitate decreſcentes, ſeu pandationib{us} ſidentes, mouendo ſe
faciunt vitia pauimentis.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer