Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

147. Deruder atione commode perficienda. # CAP. I.

PRIMVM’QVE incipiam de ruderatione, quæ
principia tenet expolitionum, vti curioſius, ſummaq́; prouidentia ſolidationis ratio habeatur. Et ſi plano pe-
de erit ruderandum, quæratur ſolum ſi ſit perpetuo ſo-
lidum, & ita exæquetur, & inducatur cum ſtatumine
rudus: ſi aut omnis, aut ex parte, cong eſtitius locus fue-
rit, fiſtucationibus cum magna cura ſolidetur. In contignationibus verò
diligenter eſt animaduertendum, ne quis paries, qui non exeat ad ſum-
mum, ſit extructus ſub pauimentum, ſed potius relaxatus ſupra ſe pen-
dentem habeat coaxationem. Cum enim ſolidus exit, contignationibus
areſcentibus, aut pandatione ſidentibus, permanente ſtructuræ ſolidita-
te, dextra ac ſiniſtra ſecundum ſe facit in pauimentis neceſſario rimas. Item danda eſt opera, ne commiſceantur axes eſculini quernis, quod
querni ſimul ac humorem perceperunt, ſe torquentes rimas faciunt in
pauimentis. Sin autem eſculus non erit, & neceſsitas coëgerit propter ino-
piam vti quernis, ſic videtur eſſe faciendum, vt ſecentur tenuiores: quo
minus enim valuerint, eo facilius clauis fixi cõtinebuntur. Deinde in ſin-
gulis tignis extremis partibus axis, bini claui figantur, vti nulla ex parte
poſsint ſe torquendo anguli excitare. Nanque de cerro, aut fago ſeu far-
no, nullus ad vetuſtatem poteſt permanere. Coaxationibus factis, ſi erit,
filex: ſi non, palea ſubſternatur, vti materies ab calcis vitiis defendatur. Tunc inſuper ſtatuminetur ne minore ſaxo, quàm quod poſsit manum
implere: ſtatuminibus inductis ruderetur. Rudus ſi nouum erit, ad tres
partes vna calcis miſceatur, ſi rediuiuum fuerit, quinq; ad duum mixtio-
nes habeant reſponſum. Deinde rudus inducatur, & vectibus ligneis de-
curiis inductis crebriter pinſatione ſolidetur, & id non minus pinſum ab-
ſolutum craſsitudine ſit dodrantis. Inſuper ex teſta nucleus inducatur,
mixtionem habens ad tres partes vnam calcis, vti ne minore ſit craſsitu-
dine pauimentum digitorum ſenum. Supra nucleum, ad regulam & li-
bellam exacta, pauimenta ſtruantur, ſiue ſectilibus, ſeu teſſeris. Cum ea
extructa fuerint, & faſtigia extructiones habuerint, ita fricentur, vti ſi ſe-
ctilia ſint, nulli gradus in ſcutulis, aut trigonis, aut quadratis, ſeu fauis
extent. Sed coagmentorum compoſitio planam habeat inter ſe directio-
nem. Si teſſeris ſtructum erit, vt eæ omnes angulos habeant æquales, nul-
libiq́; à fricatura extantes. Cum enim anguli non fuerint omnes æquali-
ter plani, non erit exacta, vt oportet, fricatura. Item teſtacea ſpicata ti-
burtina ſunt diligenter exigenda, vt non habeant lacunas, nec extantes
tumulos, ſed ſint extenta, & ad regulam perfricata. Super fricaturam (le-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer