DE ARCHITEC. LIB. VII.
merum, de expolitionibus, quibus rationibus & venuſtatem & firmita-
tem habere poſsint, exponam.
146.
IN M. VITRVVIVM POLLIO
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
SEPTIMVS.
IN PROOEMIVM ANNOT.
CVm egregíam bíblíothecam Pergamí, & c. ] In qua
erant librorum ducenta millia autore Plutarcho in vita M. Anto-
nij. Non prætermittam quod ſcribit Galen{us} in librum Hippocratis
de natura humana commentario primo, inter Reges Alexandriæ
& Pergami magnam fuiſſe in comparandis veterib{us} libris con-
tentionem, nec ante eorum ætatem vllum vnquam librum falſum habuiſſe titu-
lum: vt vero propoſitum præmium ijs, qui antiqui cuiuſpiam autoris librum offer-
rent, tum cœpiſſe multos falſo titulo inſignitos adferri.
Contenderat Alexandríæ comparare. ] In ea bibliotheca ad millia
ferme voluminum ſeptingenta fuiſſe ſcribit Gelli{us} lib.
VI
. cap. vltimo. Memine-
runt ei{us} Euſebi{us} libro octauo de præparatione euangelica, Ammian{us} libro
XXII
. & Ariste{as} libro de ſeptuaginta interpretib{us}. Galen{us} etiam commenta-
rio ſecundo in tertium librum Hippocratis de vulgarib{us} morbis, testat{us} eſt, mi-
rum fuiſſe Ptolemæi in comparandis libris ſtudium. Magnum istud quidem eſt, ſed
magis mirum, Epaphroditum Chæroneum Grammaticæ profeſſorem, qui à libellis
fuit Neronis, triginta millia optimorum librorum habuiſſe.
Ioníca Epheſí, quæ eſt Díanæ. ] Hanc ædem dipteron fuiſſe, ſcribit
lib.
III
. cap.
I
. Porro autem Architecti nomen non vno modo ſcriptum reperio. Pli-
ni{us} quidem certè ei{us} meminit libri
VII
. cap.
XXXVII
. & libri
XXXVI
. cap.
XIIII
. Quib{us} in locis, poſt Hermolai credo emendationem, Cteſiphontem, vti
nunc apud Vitruuium legitur, dictum inueni{as}, cum in antè impreßis libris Creſi-
phon vocaretur, in manuſcriptis modo Chryſippon, modo Chreſipheon. Strabonis
Græci codices germanam mea ſententia ſcriptionem retinuerunt, in quib{us} Cherſi-
phron nominatur. Id verò reperi{as} libro quarto & decimo. Templi meminit Sybil-
la Perſica, quæ & Cumæa vocata eſt, oraculorum libro quinto.
Item ín æde Míneruæ Dorícæ, quæ eſt Athenís. ] Scribendum
Dorica, refertur enim ad ædem, cui{us} ſpecies erat Dorica, ita enim fieri oportere
præcepit libri primi cap.
II
. Dixi autem de ea æde, cap.
VII
. lib.
IIII
. Neque
verò quenquam mouerit, quod in eo cap. in vulgata ſectione, de Tuſcanis ædib{us}
præſcribat, fuerat certè inchoandum caput (ſi modo op{us} hoc in capita distribuen-
dum venerat) ibi, Fiunt autem ædes rotundæ: quod monopterarum & dipterarum