Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. aliquando fuerunt Ariſtarchus Samius, Philolaus & Architas Tarentini,
Apollonius Pergeus, Eratoſthenes Cyreneus, Archimedes & Scopinas ab
Syracuſis, qui multas res organicas & gnomonicas, numero naturalibusq́; rationibus inuentas atque explicatas, poſteris reliquerunt. Cum ergo ta-
lia ingenia à naturali ſolertia, non paſsim cunctis gentibus, ſed paucis vi-
ris habere concedatur: officium verò Architecti omnibus eruditionibus
debeat eſſe exercitatum, & ratio propter amplitudinem rei permittat,
non iuxta neceſsitatem ſummas, ſed etiam mediocres ſcientias habere di-
ſciplinarum, peto Cæſar, & à te, & ab his qui mea volumina ſunt lecturi,
vt ſi quid parum ad artis Grammaticæ regulam fuerit explicatum, igno-
ſcatur. Nanque non vti ſummus Philoſophus, nec Rhetor diſertus, nec
Grammaticus ſummis rationibus artis exercitatus, ſed vt Architectus, his
literis imbutus, hæc niſus ſum ſcribere. De artis verò poteſtate, quæq́; in-
ſunt in ea ratiocinationes, polliceor (vti ſpero) his voluminibus non mo-
do ædificantibus, ſed etiam omnibus ſapientibus, cum maxima autorita-
te, me ſine dubio præſtaturum.

25. GVLIELMI PHI-
LANDRI, CASTILIONII,
GALLI, CIVIS ROMANI
in decem M. Vitruuij Pollionis
de Architectura libros an-
notationum liber
primus.

IN CAPVT I. ANNOTATIONES.

GRaphidos ſcientiam habere. ] Graphis linearis eſt
deformatio, ſiue deſignatio. Non deſunt tamen, qui eam quæ
ad Architectum pertinet γραμμικ{η\‘ν}, quaſi lineationem di-
cas, vocent: γραφικ{η\‘ν} verò, & ad ſcriptorem, & ad picto-
rem, ſculptorémue referant, cum ad illum, deſcriptionem, cum
ad hos, deſignationem transferentes. Et γράφ{ει}υ quidem ad
vtroſque pertinere Aegyptiorum ratio docet, quos erat neceſ-
ſarium pingere aut ſcalpere, quod ſignificare, vel monimentis mandare vellent. Quod gen{us} pleraque Romæ viſuntur, ſed in confractis potiſsimum obeliſcis, qua-
rum inſignes duos vidimus, vnum ad portam Collatinam, quæ vulgò pinciana no-
minatur, in hortorum salusty parte, vbi hodie eſt Guidonis Pallelli vinetũ: alterum
in campo Martio in cella vinaria ex aduerſo dom{us} Christophori Nardini, quem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer