Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ſpertino tempore regionem tepidiorem. Cubicula & bibliothecæ ad
orientem ſpectare debent. Vſus enim matutinum poſtulat lumen. Item
in bibliothecis libri non putreſcent. Nam in his, quæ ad meridiem & oc-
cidentem ſpectant, à tineis & humore vitiantur, quod venti humidi adue-
nientes, procreant eas & alunt, infundentesq́; humidos ſpiritus pallore
volumina corrumpunt. Triclinia verna & autumnalia ad orientem. Cum enim prætenta luminibus, aduerſus ſolis impetus progrediens ad
occidentem, efficit ea temperata ad id tempus, quo opus ſolitum eſt vti,
Aeſtiua ad ſeptentrionem, quod ea regio (non vt reliquæ, quæ perſolſti-
tium propter calorem efficiuntur æſtuoſæ) eo quod eſt auerſa à ſolis cur-
ſu, ſemper refrigerata, & ſalubritatem, & voluptatem in vſu præſtat. Non
minus pinacothecæ, & plumariorum textrinæ, pictorumq́; officinæ, vti
colores eorum in opere, propter conſtantiam luminis, immutata perma-
neant qualitate.

136. IN CAPVT VII. ANNOTAT.

Hyberna triclinia. ] Triclinia vt non eadem ſunt omnia, ſed pro anni
temporib{us} mutantur, ita vari{as} cœli regiones ſpectare debent. Aestiua ita obuer-
ti oportet, vt excipiant ſeptentrionem, verna & autumnalia orientem, hybernis oc-
cidentem hybernum dari vult Vitruui{us}, alijs magis placet meridianum ſolem.

Et plumariorum textrinæ. ] Plumarios ſunt qui à pluma acu dictos
putant: alij à plumeis culcitris. Nos existimam{us} eorum nomine intelligi, qui to-
mento quodcunque gen{us} veſtis aut ſtraguli confarctum, inculcatuḿ ue acu pin-
gunt. Eos nostri à punctis contrapunctores vocant, alij recamatores. Vnde & op{us}
plumarium intelligi poteſt, quod Italis recamatum dicitur. Nam polymitarios di-
uerſos eſſe cenſem{us} à plumarijs, vtcunque plumarij varijs filis vtantur. sunt ills
quidem, vt arbitramur, textores, qui in texendo licijs, id eſt filis verſicolorib{us} vtun
tur. Certè D. Hieronym{us}, Hermolaus, & Egnati{us}, plumarios & polymitarios
pro eiſdem accipiunt, à liciorum multiplici varietate: μίτ{ος} enim filum, ſiue li-
cium ſignificat.

137. De priuatorum & communium ædificiorum proprijs lo-
cis, & generib{us} ad quaſcun perſonarum qualitates
conuenientib{us}. # CAP. VIII.

CVM ad regiones cœli ita ea fuerint diſpoſita, tunc
etiam animaduertendum eſt, quibus rationibus priua-
tis ædificiis propria loca patribusfamiliarum, & quem-
admodum communia cum extraneis ædificari debeãt. Nanque ex his quæ propria ſunt, in ea non eſt poteſtas
omnibus introeundi, niſi inuitatis: quemadmodum ſunt
cubicula, triclinia, balneæ, cæteraq́; , quæ eaſdem habent vſus rationes.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer