Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. facere, quàm qui ſingulas res ſuis induſtrijs & exercitationibus ad ſum-
mam claritatem perduxerunt. Id autem re non expediture. Non enim de-
bet nec poteſt eſſe Architectus Grammaticus, vti fuit Ariſtarchus, ſed
non agrammatos: nec Muſicus, vt Ariſtoxenus, ſed non amuſos: nec pictor
vt Apelles, ſed graphidos non imperitus: nec plaſtes quemadmodum
Myron ſeu Polycletus, ſed rationis plaſticæ non ignarus: nec denuo me-
dicus vt Hippocrates, ſed non aniatrologetos: nec in cæteris doctrinis ſin-
gulariter excellens, ſed in his non imperitus. Non enim in tantis rerum
varietatibus, elegantias ſingulares quiſquam conſequi poteſt, quod earum
ratiocinationes cognoſcere & percipere, vix cadit in poteſtatem. Nec ta-
men non tantum Architecti non poſſunt in omnibus rebus habere ſum-
mum effectum, ſed etiam ipſi, qui priuatim proprietates tenent artium,
non efficiunt, vt habeant omnes ſummum laudis principatum. Ergo ſi in
ſingulis doctrinis ſinguli artifices, neque omnes, ſed pauci, æuo perpetuo
nobilitatem vix ſunt conſecuti: quemadmodum poteſt Architectus, qui
pluribus artibus debet eſſe peritus, non idipſum mirum & magnum fa-
cere, ne quid ex his indigeat: ſed etiam vt omnes artifices ſuperet, qui ſin-
gulis doctrinis aſsiduitatem cum induſtria ſumma præſtiterunt? Igitur
in hac re Pythius erraſſe videtur, quòd non animaduerterit ex duabus
rebus ſingulas artes eſſe compoſitas, ex opere, & eius ratiocinatione. Ex
his autem vnum proprium eſſe eorum, qui ſingulis rebus ſunt exercitati,
id eſt operis effectus: alterum commune cum omnibus doctis, id eſt ra-
tiocinatio: vti Medicis & Muſicis & de venarum rithmo, & de pedum
motu. At ſi vulnus mederi, aut ægrum eripere de periculo oportuerit,
non accedet Muſicus, ſed id opus proprium erit Medici. Item in organo,
non Medicus, ſed Muſicus modulabitur, vt aures ſuam cantionibus reci-
piant iucunditatem. Similiter, cum Aſtrologis & Muſicis eſt diſputatio
communis de ſympathia ſtellarum & ſymphoniarum, in quadratis & tri-
gonis, diateſſaron & diapente, cum Geometris de viſu, qui Græcè λ\’σγ{ος}
ὀπΤικὸς appellatur, cæterisq́; omnibus doctrinis, multæ res, vel omnes
communes ſunt duntaxat ad diſputandum. Operum verò ingreſſus, qui
manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipſorum ſunt, qui
proprie vna arte ad faciendum ſunt inſtituti. Ergo ſatis abunde is vide-
tur feciſſe, qui ex ſingulis doctrinis partes & rationes earum mediocriter
habet notas, easq́; quæ neceſſariæ ſunt ad Architecturam, vti ſi quid de his
rebus & artibus judicare & probare opus fuerit, ne deſtituatur, vel defi-
ciat. Quibus verò natura tantum tribuit ſolertiæ, acuminis, memoriæ, vt
poſsint Geometriam, Aſtrologiam, Muſicen, cæterasq́; diſciplinas peni-
tus habere notas, prætereunt officia Architectorum, & efficiuntur Ma-
thematici. Itaque faciliter contra eas diſciplinas diſputare poſſunt, quod
pluribus telis diſciplinarum ſunt armati. Hi autem inueniuntur raro, vt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer