Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. temperaturas poſsit rectè facere. In capitulis enim dextra ac ſiniſtra, ſunt
foramina homotonorum, per quæ tenduntur ergatis aut ſuculis & vecti-
bus è neruo torti funes, qui non præcluduntur nec præligantur, niſi ſoni-
tus ad artificis aures certos & æquales fecerint. Brachia enim quæ in eas
tentiones includuntur, cum extenduntur, æqualiter & pariter utraq; pla-
gam emittere debent. Quod ſi non homotona fuerint, impedient dire-
ctam telorum miſsionem. Item theatris vaſa ærea, quæ in cellis ſub gra-
dibus Mathematica ratione collocantur, & ſonituum diſcrimina, quæ
Græci Ἠχ{έι}α vocant, ad ſymphonias muſicas ſiue concentus, componun-
tur, diuiſa in circinatione diateſſaron & diapente & diapaſon, vti vox ſce-
nici ſonitus conueniens in diſpoſitionibus, tactu cum offenderit, aucta
cum incremento, clarior & ſuauior ad ſpectatorum perueniat aures. Hy-
draulicas quoque machinas, & cætera quæ ſunt ſunilia his organis, ſine
muſicis rationibus efficere nemo poterit. Diſciplinam verò medicinæ no-
uiſſe oportet, propter inclinationes cœli, quæ Græci μλίμα dicunt, & aëres locorum, qui ſunt ſalubres aut peſtilentes, aquarumq́ vſus. Sine his
enim rationibus nulla ſalubris habitatio ſieri poteſt. Iura quoque nota
habeat oportet ea, quæ neceſſaria ſunt ædificijs communibus parietum,
ad ambitum ſtillicidiorum & cloacarum & luminum. Item aquarum
ductiones, & cætera quæ eiuſmodi ſunt, nota oportet ſint Architectis, vti
ante caueant, quàm inſtituant ædificia: ne controuerſiæ, factis operibus,
patribusfamiliarum relinquantur, & vt legibus ſcribendis prudentia ca-
ueri poſsit & locatori & conductori. Nanque ſi lex perite fuerit ſcripta,
erit vt ſine captione vterque ab vtroq; liberetur. Ex Aſtrologia autem
cognoſcitur Oriens, Occidens, Meridies, Septẽtrio, & cœli ratio, æquino-
ctium, ſolſtitium, aſtrorum curſus: quorum notitiam ſi quis non habue-
rit, horologiorum rationem omnino ſcire non poterit. Cum ergo tanta
hæc diſciplina ſit condecorata, & abundans eruditionibus varijs ac pluri-
bus, non puto poſſe iuſte repente ſe profiteri Architectos, niſi qui ab æta-
te puerili his gradibus diſciplinarum ſcandendo, ſcientia plurium litera-
rum & artium nutriti, peruenerint ad ſummum templum Architecturæ. At fortaſſe mirum vide bitur imperitis hominibus, poſſe naturam tan-
tum numerum doctrinarum perdiſcere, & memoria continere. Cum au-
tem animaduerterint, omnes diſciplinas inter ſe coniunctionem rerum
& communicationem habere, fieri poſſe faciliter credetur. Encyclios
enim diſciplina, vti corpus vnum ex his membris, eſt compoſita. Itaque
qui à teneris ætatibus eruditionibus varijs inſtruuntur, omnibus literis,
agnoſcunt eaſdem notas, communicationemq́; omnium diſciplinarum, & ea re facilius omnia cognoſcunt. Ideoq́; de veteribus Architectis, Pythius,
qui Prienæ ædem Mineruæ nobiliter eſt Architectatus, ait in ſuis com-
mentarijs, A rchitectum omnibus artibus & doctrinis plus oportere poſſe

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer