Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. primis acerrimo eſſe iudicio, cui pro loci commoditate, aut decore, artis interdum
præcepta negligenda. Nec enim in omnib{us} locis omnes ſymmetriæ effect{us} reſpon-
dere poſſunt. Tum animaduertendum, quib{us} rationib{us} ad loci naturam, aut ma-
gnitudinem op{us} debeat temper ari. Ibi erit ingenio op{us} & acumine, vt de ſymme-
trijs adiectiones aut detractiones fiant: ingenio vt inueniat, vſu vt cognoſcat, iudici@
vt ſeligat, conſilio vt componat, arte vt perficiat quod conſtituerit. In re autem ædi-
ficatoria la{us} eſt omnium prima iudicare quid deceat.

Non enim veros vídetur habere vſus effectus. ] Ocutorum ſenſus
profectò acerrimus, veruntamen qui non raro fallatur. Remi enim (quod ipſe & omnes fatentur) cum ſint ſub aqua recti, oculis tamen fracti videntur. Lucretius
Lib. I I I I . de rerum natura.

Quæcunque ſupra rorem ſalis edita pars eſt
Remorum, rectáſt, & recta ſupernè gubernacla,
Quà demerſa liquore obeunt, refracta videntur
Omnia conuerti, ſurſum\’ ſupina reuerti,
Et reflexa propè in ſummo fluitare liquore.

Cauſam vel ex Ioanne Cantuarienſi Archiepiſcopo parte perſpectiuæ tertia, hanc
eſſe liquet, quòd pars, quæ in aqua eſt, propior apparet, quàm ſit re ipſa, pars quæ
extra aquam eſt, ſuo in loco apparet. Itaque cum partes hæ directè continuæ appa-
rere non poßint, apparent continuatæ indirectè. Reliqua, quia paucis explicari non
poſſunt, præstat ad opticæ ſcriptores reijcere. Facit tamen ad rem, quod ſcribit Sene-
ca natur alium quæstionum lib. I . cap. I I I . Nihil, inquit, acie nostra fallacìus, non
tantum in his, à quib{us} ſubtiliter peruidendis illam colorum diuerſit{as} ſubmouet,
ſed etiam in his quoque quæ ad manum cernit. Rem{us} integer in tenui aqua fracti
ſpeciem reddit, Poma per vitrum aſpicientib{us} multo maior a ſunt, Columnarum in-
terualla portic{us} longiores iungunt.

Ecphoræ mutulorum. ] Hoc eſt proiecturæ, ita enim & vtitur, & in-
terpretatur cap. vltimo libri tertij, Mutulos autem dixi eſſe qui à nostris Archite-
ctis corui nominantur.

Sígnorum fíguræ promínentes, cum ſít tabula ſíne dubío
ad regulam plana. ] pictores prominenti{as} ex tabula, vmbris, lineis, & com-
minutis angulis monſtrare elaborant. Vmbris quomodo fiat, docet Plini{us} libro
X X X V . cap. X I . Omnes, inquit, qui volunt eminenti{as} videri, candicantia fa-
ciunt, colorem\’ condiunt nigro. Magna prorſ{us} ars, in æquo extantia oſtendere, & in confracto ſolida omnia. Plato meminit lib. X . de republica. Sed de ea re nos libro
de pictura ſcripto docebimus, vbi præterquam quod indicabimus, quicquid ſub pi-
cturam cadit, id regulæ & circini beneficio fieri poſſe, vtcunque pictores negent
empirici, & λογοζωγρὰφστ, {κτ} ἀ´νδτ τ{ῶυ} πράττετμ, μέχετ {τῶυ} λέγετυ, hoc eſt, non re, ſed
verbis ten{us} pictores, ita enim libet appellare penicilli ductores indignos, non quí
pingant, ſed qui nec terant colores, cuiuſmodi plurimos videmus: egregios enim pi-
ctores, aut poti{us} tolerandos æt{as} nostra vnum atque alterum tulit: præter inquam
quod docebim{us} circino & regula vniuerſam pingendi rationem perfici oportere,
ostendemus, qua ſymmetria partes omnes ad vniuerſum corp{us} referantur, quotu-
plices ſunt ſtat{us} & flex{us} corporum, & rerum pingendarum, quaq́; ratione

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer