Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

124. De ædificiorum priuatorum proportionib{us}, & menſuris.
# CAP. II.

VLLA Architecto maior cura eſſe debet, niſi vti
proportionibus ratæ partis habeant ædificia rationum
exactiones. Cum ergo conſtituta ſymmetriarum ra-
tio fuerit, & commenſus ratiocinationibus explicati,
tunc etiam acuminis eſt proprium prouidere ad natu-
ram loci, aut vſum, aut ſpeciem, & detractionibus, vel
adiectionibus temperaturas efficere, vti cum de ſymmetria ſit detractum,
aut adiectum, id videatur recte eſſe formatum, ſic vt in aſpectu nihil deſi-
deretur. Alia enim ad manum ſpecies eſſe videtur, alia in excelſo: non
eadem in concluſo, diſsimilis in aperto, in quibus magni iudicii eſt opera,
quid tandem faciendum ſit. Non enim veros videtur habere viſus effe-
ctus, ſed fallitur ſæpe ab eius iudicio mens. Quemadmodum etiam in ſce-
nis pictis videntur columnarum proiecturæ, mutulorum ecphoræ, ſigno-
rum figuræ prominentes, cum ſit tabula ſine dubio ad regulam plana, ſi-
militer in nauibus remi, cum ſint ſub aqua directi, tamen oculis infracti
videntur, & quatenus eorum partes tangunt ſummam planitiem liquo-
ris, apparent (vti ſunt) directi. Cum verò ſub aqua ſunt demiſsi, per na-
turæ perlucidam raritatem, remittunt enatantes abſuis corporibus fluen-
tes imagines ad ſummam aquæ planitiem, atque ibi commotæ efficere
videntur infractum remorum oculis aſpectum. Hoc autem, ſiue ſimula-
crorum impulſu, ſeu radiorum ex oculis effuſionibus (vti Phyſicis pla-
cet) videamus, vtraque ratione videtur ita eſſe, vti falſa iudicia oculorum
habeat aſpectus. Cum ergo quæ ſunt vera falſa videantur, & nonnulla
aliter quàm ſunt oculis probentur, non puto oportere eſſe dubium, quin
ad locorum naturas aut neceſsitates, detractiones, aut adiectiones fieri de-
beant: ſed ita vt nihil in his operibus deſideretur. Hæc autem etiam in-
geniorum acuminibus, non ſolum doctrinis efficiuntur. Igitur ſtatuenda
eſt primum ratio ſymmetriarum, à qua ſumatur ſine dubitatione com-
mutatio. Deinde explicetur operis futuri & locorum imum ſpatium, lon-
gitudinis & latitudinis, cuius cum ſemel fuerit conſtituta magnitudo, ſe-
Quatur eam proportionis ad decorem apparatio, vti non ſit conſideranti-
bus aſpectus eurythmiæ dubius: de qua quibus rationibus efficiatur, eſt
mihi pronunciandum. Primumq́; de cauis edium, vti fieri debeant, dicam.

125. IN CAPVT II. ANNOTAT.

Vti cum de ſymmetria ſit detractum aut adíectum. ] Oportet
omnino Architectum ingenio eſſe ſolerti, multa doctrina, maximo vſu, atque im-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer