Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. Quas ob res corpus Architecturæ, rationesq́; eius putaui diligentiſsime
conſcribendas, opinans id munus omnibus gentibus non ingratum futu-
rum. Igitur quoniam in quinto de opportunitate communium operum
perſcripſi, in hoc volumine priuatorum ædificiorum ratiocinationes, & commenſus ſymmetriarum explicabo.

121. IN M. VITRVVIVM POLLIO
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
SEXTVS.
*
IN PROOEMIVM ANNOT.

NIſi eos qui liberos artibus erudiſſent. ] Sanxit lege Solon
filium haud patri neceſſaria vitæ ſubſidia debere, à quo nullam ar-
tem accepiſſet. Quod testatur Plutarch{us} in ei{us} vita. Meminit
isti{us} rei Galen{us} Menodoti, in ea, quæ ſuaſoria eſt ad artes oratione.

Encyclióque omnium doctrínarum diſcíplína. ]
Encyclion diſciplinam, quam alij encyclopædiam dicunt, intelligit circularem orbi-
culatam\’ diſciplinarum omnium ſcientiam. Qu{as} vt nemo mediocriter doct{us}
coniunctionem communicationem\’ inter ſe habere iuerit infici{as}: ita libri primi
cap. I . vult in omnib{us} Architectum ſi non excellere, at certè tinctum, & non
imperitum eſſe.

Philologis & philotechnis rebus. ] Iſta reb{us} tribuit, quæ ſunt homi-
num. Philolog{us} enim is dicitur, qui vehementi diſciplinarum tenetur amore, qui\’
diſcendi ſtudio inhiat, in eo\’ commentatur & tot{us} incumbit: philotechn{us} autem
artium opificiorum\’ ſtudioſ{us}, & artificiorum cultor.

122. De diuerſis regionum qualitatib{us}, & varijs cœli aſpecti-
b{us}, ſecundum quos ſunt ædificia diſponenda.

CAP. I.

HAEC autem ita erunt recte diſpoſita, ſi primo ani-
maduerſum fuerit, quibus regionibus, aut quibus in-
clinationibus mundi conſtituantur. Nanque aliter Ae-
gypto, aliter Hiſpania, non eodem modo Ponto, diſsi-
militer Romę, item cæteris terrarum & regionum pro-
prietatibus oportere videntur conſtitui genera ædifi-
ciorum: quod alia parte ſolis curſu præmitur tellus, alia longe ab eo di-
ſtat, alia per medium temperatur. Igitur vti conſtitutio mundi ad terræ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer