Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

120. POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER

SEXTVS.
*
PRAEFATIO.

ARISTIPPVS philoſophus Socraticus,
naufragio cum eiectus ad Rhodienſium li-
tus animaduertiſſet Geometrica ſchemata
deſcripta, exclamauiſſe ad comites ita dici-
tur, Bene ſperemus, hominum enim veſtigia
video: ſtatimq́; in oppidum Rhodum con-
tendit, & recta gymnaſium deuenit, ibiq́; de
philoſophia diſputans muneribus eſt dona-
tus, vt non tantum ſe ornaret, ſed etiam eis,
qui vnà fuerant, veſtitum, & cætera quæ
opus eſſent ad victum, præſtaret. Cum autem eius comites in patriam
reuerti voluiſſent, interrogarentq́; eum, quidnam vellet domum renun-
ciari, tunc ita mandauit dicere, Eiuſmodi poſſeſsiones & viatica liberis
oportere parari, quæ etiam è naufragio vnà poſſent enatare. Nanq; ea ve-
ra præſidia ſunt vitæ, quibus neque fortunæ tempeſtas iniqua, neque pu-
blicarum rerum mutatio, neque belli vaſtatio poteſt nocere. Non mi-
nus eam ſententiam augendo, Theophraſtus hortando doctos potius eſſe
quàm pecuniæ confidentes, ita ponit, Doctum ex omnibus ſolum neque
in alienis locis peregrinum, neque amiſsis familiaribus & neceſſariis, ino-
pem amicorum: ſed in omni ciuitate eſſe ciuem, difficilesq́; fortunæ, ſine
timore, poſſe deſpicere caſus. At qui non doctrinarum, ſed felicitatis præ-
ſidiis putaret ſe eſſe vallatum, labidis itineribus vadentem, non ſtabili, ſed
infirma conflictari vita. Epicurus verò non diſsimiliter ait, Pauca ſapien-
tibus fortunam tribuere, quæ autem maxima & neceſſaria ſunt, animi
mentisq́; cogitationibus gubernari. Hæc ita eſſe plures Philoſophi dixe-
runt, non minus etiam Poêtæ, qui antiquas Comœdias Græcè ſcripſe-
runt, & eaſdem ſententias verſibus in ſcena pronunciauerunt, Euchrates,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer