Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. multa ornamenta ſæpe in operibus Architecti deſignant, de quibus ar-
gumentis, rationem curfecerint quærentibus reddere debent. Quemad-
modum ſi quis ſtatuas marmoreas mulieres ſtolatas, & quæ Caryatides
dicuntur, procolumnis in opere ſtatuerit, & inſuper mutulos & coronas
collocauerit, percontantibus ita reddetrationem. Carya ciuitas Pelopon-
neſi, cum Perſis hoſtibus contra Græciam conſenſit, poſtea Græci per vi-
ctoriam glorioſe bello liberati, communi conſilio Caryatibus bellum in-
dixerunt. Itaque oppido capto, uiris interfectis, ciuitate deleta, matro-
nas eorum in ſeruitutem abduxerunt. Necſunt paſsi ſtolas, neque orna-
tus matronales deponere, vti non vno triumpho ducerentur: ſed æterno
ſeruitutis exemplo graui contumelia preſſæ, pœnas pendere viderentur
pro ciuitate. Ideo qui tunc Architecti ſuerunt, ædificijs publicis deſigna-
uerunt earum imagines oneri ferundo collocatas, vt etiam poſteris nota
pœna peccati Caryatium, memoriæ traderetur. Non minus Lacones,
Pauſania Cleombroti filio duce, Platæeo prælio, pauca manu infinitum
numerum exercitus Perſarum cum ſuperauiſſent, acto cum gloria trium
pho, ſpoliorum & prædæ porticum Perſicam ex manubijs laudis, & nir-
tutis ciuium, indicem victoriæ, poſteris pro trophæo conſtituerunt, ibiq́; captiuorum ſimulacra, barbarico veſtis ornatu, ſuperbia meritis contu-
melijs punita, ſuſtinentia tectum collocauerunt: vti & hoſtes horreſcerent
timore eorum fortitudinis affecti, & ciues id exemplum virtutis aſpi-
cientes, gloria erecti, ad defendendam libertatem eſſent parati. Itaque ex
eo multi ſtatuas Perſicas ſuſtinentes, epiſtylia & ornamenta eorum collo-
cauerunt, & ita ex eo argumento, varietates egregias auxerunt operibus. Item ſunt aliæ eiuſdem generis hiſtoriæ, quarum noticiam Architectos
tenere oportet. Philoſophia verò perficit Architectum animo magno,
& vti non ſit arrogans, ſed potius facilis, æquus, & fidelis, ſine auaritia,
quod eſt maximum. Nullum enim opus vere ſine fide & caſtitate fieri
poteſt. Ne ſit cupidus, neque in muneribus accipiendis habeat animum
occupatum, ſed cum grauitate ſuam tueatur dignitatem, bonam famam
habendo. Hæc enim Philoſophia præſcribit. Præterea de rerum natura,
quæ Græcè φυσιολογία dicitur, philoſophia explicat: quam neceſſe eſt
ſtudioſius nouiſſe, quod habet multas & varias naturales quæſtiones, vt
etiam in aquarum ductionibus. In curſibus enim & circuitionibus, & li-
brata planicie, expreſsionibus, ſpiritus naturales aliter atque aliter fiunt,
quorum offenſionibus mederi nemo poterit, niſi qui ex Philoſophia
principia rerum naturæ nouerit. Item quicunque Cteſibijaut Archime-
dis libros, & cæterorum qui eiuſmodi generis præcepta conſcripſerunt,
leget, cum ijs ſentire non poterit, niſi his rebus à Philoſophis fuerit inſti-
tutus. Muſicen autem ſciat oportet, vti canonicam rationem, & Mathe-
maticam notam habeat: præterea baliſtarum, catapultarum, ſcorpionum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer