Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. Verum & illud puto multis non ſatis cognitum, vnctionis fuiſſe non vnam ratio-
nem. Vngebantur enim in balneis, in conuiuijs & palæstris. Homeri tempore hoſpi-
tes in ſolia deſcendebant, & loti oleo ab ancillis vngebantur. Id enim ſpectabant, vt
quod humoris motu perierat extrinſeco, ſarciretur. Addebant oleum laßitudini & frigori conſulentes. Ei{us} enim natura eſt mollire, tepefacere, & ad agendum vege-
tiora firmiora\’ reddere corpora. Neceſſari{us} verò vſ{us} ad luxum voluptates\’ ver-
ſ{us} eſt. Cum bellarijs & corollis ſecundis menſis vnguenta lata ſunt, quorum nomen
id eſt, μ\’νρομ prim{us} omnium, ſi credim{us} Athenœo, Archiloch{us} vſurpauit: ἐλαί{ου} enim vocabulo rem ſignificauit Homer{us}. Μ\’νρομ autem Chryſipp{us} quaſi
μῶρομ dictum vult, quòd crapula deſipientes vnguentis vti ſoleant. Callimach{us}
certè, & Sophocles oleum Mineruæ, ſpeculum & vnguenta Veneri tribuunt, quòd
bæc voluptati, illud virtuti natum eſſet. Et, re vera, quod apud Xenophontem præ-
dicat Socrates, odorem alium pudic{as}, alium impudic{as} decere putam{us}. In palæ-
ſtris athletæ vngebantur, vt lubrico corpore aduerſarios deluderent.

Propnigeum in verſura porticus. ] Propnigeum ſuffocatorium, hoc eſt
locum vbi ignis præcluſ{us} æstuat, & præfurnium ſignificat. Placet, vt pro vapo-
raria cella vſurpatum ſit. Fuerunt, qui legerint propineum, pro cella quam plinius
Epistolarum lib. v . gustatorium vocarit.

Duæ dextrà atque ſiniſtrà ſtadiatæ. ] Portic{us} ſtadiatæ dictæ ſunt,
quòd in eis ceu tectis ſtadijs per byemem cœlo non ſereno atbletæ exercerentur, aut
ſpectantib{us} bominum copijs certarent, non à paſſuum numero, ſicuti milliariæ à
Suetonio in Nerone, qu{as} Vopiſc{us} in Aureliano milliarenſes vocat.

Aut platanones. Loci platanis conſiti, & , vt alij dicunt, plataneta. Plata-
nona enim quarto caſu dixerunt Martialis lib. III . de vipera in ore vrſæ, & Apollinaris Epistolarum libro octauo Lampridio, cui{us} nominatiuum protulit Pli-
ni{us} Secund{us} in Epistola ad Caninium Rufum libro primo. Quid (inquit) platanon
opacißim{us}, & accuſatiuum pluralem Martialis lib. XII . in habentem amœn{as}
ædes, Daphnon{as}, platanos, ac aëre{as} cypariſſos, & item ſingularem lib. X . Diſpoſuit
Daphnona ſuo Torquat{us} in agro. Refert Plini{us} lib. XII . platanos Athenis fuiſſe
eelebrat{as} in ambulatione Academiæ Nos mult{as} non ſine voluptate vidim{us} Ro-
mæ in vineto Card. Saluiati, ſed maximam & pulcherrimam in colle hortulorum. πλαντανίς{ου} Græcos appellare loca ſpatioſa, late\’ patentia, à platani foliorum am-
plitudine, autor eſt Grammatic{us} Phocion.

Quòd athletæ per hyberna tempora in tectis ſtadijs exerce-
rentur. ] Stadium præter vulgatam ſignificationem vſurpant autores Suetoni{us}
in Domitiano, Martialis lib. III . ad Matronam, Ammian{us} lib. XVI . Lampri-
di{us} in Vario. Cæteri pro curriculo, id eſt loco, vbi curſores aut athletæ exercentur. In qua ſignificatione quantum iudico, accipitur ab Aphtbonio in deſcriptione arcis
Alexandriæ. Ei{us} Scholiastes pro theatro interpretatur. Stadiorum tria genera in-
uenio apud Cenſorinum commentario de die natali, Italicum pedum centum vigin-
ti quinque, Olympicum pedum ſexcentorum, & Pythicum pedum mille. Stadio-
drom{us} Aſtylos dicitur Plinio lib. XXXVIII .

Faciunda autem xyſta. ] Loc{us} eſt luxat{us}, neque enim xystorum, hoc eſt
ſubdialium ambulationum antè rationem redderet, quàm memoraret. Quamobrem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer