Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

231-01

116. De palæſtraum ædificatione & xystis.# CAP. XI.

NVNC mihi videtur (tametſi non ſint Italicæ conſue-
tudinis) palæſtrarum ædificationes tradere explicate,
& quemadmodum apud Græcos conſtituantur mon-
ſtrare. Conſtituuntur autem in tribus porticibus exe-
dræ ſpatioſæ, habentes ſedes, in quibus Philoſophi,
Rhetores, reliquiq́; qui ſtudiis delectantur, ſedentes diſ-
putare poſsint. In palæſtris periſtylia quadrata ſiue oblonga ita ſunt fa-
cienda, vti duorum ſtadiorum habeant ambulationis circuitionem, quod
Græci vocant {δι}αυλὸμ, ex quibus tres porticus ſimplices diſponantur,
quartaq́; , quæ ad meridianas regiones eſt conuerſa, duplex, vti cum tem-
peſtates ventoſæ ſunt, non poſsit aſpergo in interiorem partem perueni-
re. In duplici autem porticu collocentur hæc membra. Ephœbeum in
medio (hoc autem eſt exedra ampliſsima cum ſedibus, quæ tertia parte
longior ſit quàm lata) ſub dextro corticeum, deinde proxime conniſte-
rium, à conniſterio inuerſura porticus frigida lauatio, quam Græci λ{ου}ρὸμ
vocitant, ad ſiniſtram ephœbei elæotheſium, proximeautem elæothe-
ſium, frigidarium, ab eoq́; iter in propnigeum in verſura porticus, proxi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer