Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. nomen. In ea varijs è locis erumpit magna vis aquæ calidißimæ. Præcipua ſcatu-
rigo ſtatim quàm in lacum ſiue labrum decidit, per ſpecum in publicum ſubdiale
lauacrum deriuatur. Ali{as} priuatæ ſibi dom{us}, vt monti maximè vicinæ ſunt, aut
diuerſoria comparãt. Ita pri{us} in caldaria, id eſt ſudatori{as} cell{as} aperto per lat{us}
alterum canali perfluentes, ea calidißimo vapore complent. Inde in balne{as} in-
fluunt. Liberum tibi eſt, vtro velis modo ſudare: ſed baud ſcio, an niſi magno cum
periculo in caldarijs perſistere poßis, tantum præfocat{us} eſt æst{us}, & ſolo oſtiolo, quo
clauduntur, emeabilis. Neque tamen vn{us} eſt earum aquarum vſ{us}. Ciues maxi-
ma ſcaturigine coquendis vtuntur ouis, pullis explumandis, porcellis nefrandib{us},
& ouillis capitib{us}, pedib{us}´ ue deglabrandis, carnib{us} etiam elixandis, & iuſcu-
lis: adeò nibil inamœni ſaporis habent. Fullones verò partim ex balneis cum ſub-
terraneis cloacis extra vrbem effluxerunt, ſemitubulis ligneis collect{as}, denſandis
firmandis\’, & abſtergendis pannis tantiſper ſufficiunt, dum fullonicis malleis ſub-
iecti ſunt, partim ex ipſo monte concept{as}, hauſtorijs modiolis pinnata rota proximo
frigido riuo mota verſatis, eandem in rem congerunt.

Mediúmque lumen in hemiſphærio relinquatur. ] Hemiſphæ-
rium à testudine differt, quòd bæc ex duob{us} arcub{us} in crucem ſe in centro ſe-
cantib{us} conſtare videtur, illud autem planè ſphæricum atque orbiculatum eſt. Itali vocant cuppolam. Contingit tamen, vt polygonium, id eſt, multangulum fiat,
cuiuſmodi duplex Florentiæ cernitur, id eſt ita ſtructum, vt intermeari poßit: op{us}
in toto orbe terrarum vnicum. In ei{us} vertice collocata ſphæra ærea capit homines
minimum duodecim.

Per curuaturæ rotundationes peruagetur. ] Quomodo id procurd-
tum ſit præterijt ſilentio Vitruui{us}, nos verò ex veterum thermarum monimentis
deprehendim{us}. Sub laconici pauimento concameratio erat, vbi ſuccendebatur
ignis, quaquauerſum verò in parietib{us} ad imam bemiſphærij curuaturam ſtructi-
les, fictiles´ue canales, ſiue tubuli, vt vocat procul{us} Pandect. lib. VIII . de ſeruit. vrbanorum prædiorum, per quos flammæ vaporis\’ vis deferebatur. Vbi autem
curuaturam contigerat, rotundo
æreo operculo, quod clypeum ap-
pellat (eam enim clypei fuiſſe fi-
guram Polybi{us}, vbi de Roma-
norum caſtrametatione agit, de-
monſtrat) impedita, ſub ſuſpen-
ſione peruagabatur. Qui ſuda-
bant clypei ſublatione depreßio-
ne\’ calori moderabantur. Laco-
nicum cuiuſmodieſſe potuerit ex
reliquijs thermarum Antonini
Caracallæ potißimum intellexi-
m{us}, figur{as}\’ Ichnographiæ
Concamerationum & Pauimen-
ti, atque interioris Ortographiæ
appoſuim{us}.

115.1.

229-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer