Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. nerea, eſt in candido cinerea, eſt punicea, rubra, purpurea, nigra, lutea, viridis,
& varia. Nomen tamen videtur à candore nacta, {ἀρ}γὸμ enim candidum ſignificat.

Deinde opere albario. ] Hoc fit pura calce, idem\’ vocatur album op{us}
lib. VII . cap. tertio.

Siue tectorio. ] Tectorium etiam ſi omnem cruſtam induci ſolitam ſignifi-
cet, hoc tamen loco complectitur arenatum, id eſt mortarium, & marmoratum,
quod nostra æt{as} ſtucchum appellat, atque maltham, quam ſmaltum vulg{us} Italo-
rum nominat: cui{us} quia ratio propria eſt castellorum aquæ, eam in libri octaui ca-
put ſeptimum distulim{us}.

Præter ſcholam labri. ] Schola vt placet Hermolao, nobis quoque, pars eſt
labri, ſiue aluei, id eſt lapideæ ſtructilis´ue foſſæ balnearum, vbi poſteriores occupa-
to à priorib{us} labro, alueóue, præstolabantur, & ſpectantes ſtabant. Alijs placet
porticum eſſe circum labrum. Qua in ſignificatione vſurpatum fuiſſe aliquando eſt
iudicatum in epiſtylio portic{us}, quam in fori Romani capite ad radices Capitolij, ſcri-
bis, librarijs, & præconib{us} C. Auilium Licinium Troſium feciſſe ipſa inſcriptio do-
cebat: ſed pro porticu in qua eſſent tabernæ dictum eo loco quis non videt? Ea igi-
tur portic{us} obruta pri{us}, cum antè paucos annos retecta fuiſſet, inuent{us} eſt titul{us}
in interiore epistylio huiuſmodi.

115. C. AVILIVS LICINIVS TROSIVS CVRATOR
SCHOLAM DE SVO FECIT.
BEBRIX AVG. L. DRVSIANVS A. FABIVS XANTHVS. CVR. SCRIBIS LIBRARIIS
ET PRAECONIBVS AED. CVR. SCHOLAM
AB INCHOATO REFECERVNT MARMORIBVS ORNAVERVNT VICTORIAM
AVGVSTAM ET SEDES AENEAS ET CETERA ORNAMENTA
DE SVA PECVNIA FECERVNT.

Fuiſſe enim & ſchol{as} in porticib{us}, qui Plinium legerit cap. V . lib. XXXVI . minime ignorare poteſt.

Aluei autem latitudo. ] Nomine aluei labrum intelligit, vt antè, præter
ſcbolam labri & aluei, vult\’ ſub dio eſſe, latum pedes ſex. Vt parum proſpexcrint,
qui pro alueolis ſeu tubis in parietib{us} laconici relictis interpretati ſunt. De bal-
neis enim adhuc loquitur, de laconico verò poſtea. Sed min{us} ſuccenſendum Archi-
tecturæ ignaris, nec ſatis, vt puto, verſatis in hoc autore.

Laconicum, ſudationésque. ] Apud Dionem libro quinquageſimo ter-
tio, legim{us} dictum eſſe laconicum, hoc eſt πνριατ***ριομ λακωνιὸμ, quòd Lacedæ-
monij in eiuſmodi ſudatorijs exercerentur. Eis verò ſudorem ex calore ſicco elici
autor eſt Corneli{us} Celſ{us} lib. II . cap. XVI . Vnde illud Columellæ in proœmio operis. Quotidianam cruditatem laconicis excoquim{us}, & exucto ſudore, ſitim quæri-
m{us}. Erant autem veluti turriculæ cameratæ in bemiſphærium. Quæ eadem loca
ſignificat, cum ait ſudationes: Seneca in epistolis ſudatoria vocat, & à rotunditate
ſphæristerium Suetoni{us} in Veſpaſiano, & Plini{us} Cæcili{us} in epistola ad Gallum
de villa ſua Laurentina. Cæterùm proximo capite concameratæ cuiuſdam ſudatio-
nis meminit, quæ habeat in verſuris laconicum. Corneli{us} Celſ{us} libr. III . cap. XXVII . dicit aſſ{as} ſudationes, ad differentiam earum, quæ fiunt balneis. Quod
duplici modo fieri vidim{us} in finib{us} Aruernorum, in vrbe, cui calidis aquis eſt

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer