DE ARCHITEC. LIB. V.
parte Odeum, quod Athenis Pericles columnis lapideis diſpoſuit, na-
uiumq́; malis & antennis è ſpoliis Perſicis pertexit. Idem autem etiam
incenſum Mithridatico bello, rex Ariobarzanes reſtituit. Smyrnæ ſtra-
tegeum. Trallibus porticus ex vtraq; parte (vt ſcenæ) ſupra ſtadium, cæ-
terisq́; ciuitatibus, quæ diligentiores habuerunt Architectos. Circa thea-
tra ſunt porticus & ambulationes, quævidentur ita oportere collocari,
vti duplices ſint, habeantq́; exteriores columnas Doricas cum epiſtyliis & ornamentis, ex ratione modulationis Doricæ perfectas. Latitudines au-
tem earum ita oportere fieri videntur, vti quanta altitudine columnæ
fuerint exteriores, tantam latitudinem habeãt ab inferiore parte colum-
narum extremarum ad medias, & à medianis ad parietes, qui circunclu-
dunt porticus ambulationes. Medianæ autem columnæ quinta parte al-
tiores ſint, quàm exteriores, ſed aut Ionico, aut Corinthio genere defor-
mentur. Columnarum autem proportiones & ſymmetriæ, non erunt
iiſdem rationibus, quibus in ædibus ſacris ſcripſi. Aliam enim in Deorum
templis debent habere grauitatem, aliam in porticibus, & cæteris operi-
bus ſubtilitatem. Itaque ſi Dorici generis erunt columnæ, dimetiantur
earum altitudines cum capitulis in partes quindecim, & ex eis partibus
vna conſtituatur, & fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis ope-
ris erit explicatio, & in imo columnæ craſsitudo fiat duorum modulo-
rum. Intercolumnium quinque & moduli dimidia parte. Altitudo co-
lumnæ, præter capitulum, quatuordecim modulorum. Capituli altitudo
moduli vnius: latitudo modulorum duorum, & moduli ſextæ partis. Cæ-
teri operis modulationes, vti de ædibus ſacris in libro quarto ſcriptum
eſt, ita perficiantur. Sin autem Ionicæ columnæ fient, ſcapus præter ſpi-
ram & capitulum, in octo partes & dimidiam diuidatur, & ex his vna
craſsitudini columnæ detur. Spira cum plintho dimidia craſsitudine con-
ſtituatur. Capituli ratio ita fiat, vti in tertio libro eſt demonſtratum. Si
Corinthia erit, ſcapus & ſpira, vti in Ionica: capitulum autem, quemad-
modum in quarto libro eſt ſcriptum, ita habeat rationem: ſtylobatisq́; ad-
iectio, quæ fit per ſcamillos impares, ex deſcriptione, quæ ſuprà ſcripta
eſt in libro tertio, ſumatur. Epiſtylia, coronæ, cæteraq́; omnia, ad colum-
narum rationem, ex ſcriptis voluminum ſuperiorum explicentur. Me-
dia verò ſpatia, quæ erunt ſub diuo inter porticus, adornanda viridibus
videntur, quod hypæthræ ambulationes habent magnam ſalubritatem. Et primum oculorum, quod ex viridibus ſubtilis & extenuatus aër, pro-
pter motionem corporis inſluens perlimat ſpeciem, & ita auferens ex ocu
lis humorem craſſum, aciem tenuem & acutam ſpeciem relinquit. Præ-
terea cum corpus motionibus in ambulatione caleſcat, humores ex mem-
bris aër exugendo imminuit plenitates, extenuatq́; diſsipando, quod plus
ineſt, quàm corpus poteſt ſuſtinere. Hoc autem ita eſſe ex eo licet ani-