23.
M VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI
TECTVRA LIBER
PRIMVS.
*
PRAEFATIO.
C V M diuina mens tua & numen, Imperator Cæſar, imperio
potiretur orbis terrarum, inuicta\’ Virtute, cunctis hostibus
ſtratis, triumpho Victoria\’ tua ciues gloriarentur, & gentes
omnes ſubact æ tuum ſpectarent nutum, populus\’ Roman{us}; & senatus liberatus timore, amplißimis tuis cogitationibus,
conſilijs\’ gubernaretur, non audebam tantis occupationibus,
de Architectura ſcripta, & magnis cogitationibus explicata
edere, metuens ne non apto tempore interpellans, ſubirem tui animi offenſionem. Cum Verò attenderem, te non ſolum de vita communi omnium curam, publicæ\’
rei conſtitutionem habere, ſed etiam de opportunitate publicorum ædificiorum: Vt
ciuit{as} per te non ſolum prouincijs eſſet aucta: Verumetiam Vt maieſt{as} Imperij pu-
blicorum ædificiorum egregi{as} haberet autoritates: non putaui prætermittendum,
quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem. Ideo quòd primum pa-
renti tuo de eo fueram notus, & eius Virtutis ſtudioſus. Cum autem concilium cœ-
lestium in ſedibus immortalitatis eum dedicauiſſet, & Imperium parentis in tuam
potestatem tranſtuliſſet, idem ſtudium meum in eius memoria permanens, in te con-
tulit fauorem. Itaque cum Mar. Aurelio, & Pub. Minidio, & Cn. Cornelio, ad ap-
parationem balistarum & ſcorpionum, reliquorum\’ tormentorum refectionem,
fui præstò: & cum eis commoda accepi, quæ cum primo mihi tribuisti, recognitio-
nem per ſororis commendationem ſeruaſti. Cum ergoeo beneficio eſſem obligat{us}, Vt
ad exitum Vitæ non haberem inopiæ timorem, hæc tibi ſcribere cœpi: quòd ani-
maduerti multa te ædificaſſe, & nunc ædificare, reliquo quoque tempore,
& publicorum, & priuatorum adificiorum, pro amplitudine re-
rum geſtarum, Vt posteris memoriæ traderentur, curam ba-
biturum: conſcripſi perſcriptiones terminat{as}, Vte{as}
attendens, & ante facta, & futura qualia
ſint opera, per te nota poſſes habere: nanque his Voluminibus
aperui omnes diſci-
plinæ ratio-
nes.